|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
mendacium dividatur in littera. Ea enim quae secundum accidens sunt,
cum infinita sint, dimittenda sunt. Sed mendacio, inquantum
hujusmodi, accidit quod fiat loco, vel commodo, vel damno alicujus.
Ergo secundum ista inconvenienter dividitur mendacium.
2. Praeterea, secundum philosophum in 4 Ethic., ludus, cum sit
quaedam requies, utilis est ad vitam etiam virtuosam. Sed mendacium
officiosum dicitur quod fit ad utilitatem alicujus, jocosum autem quod
fit causa joci. Ergo mendacium jocosum in officioso includitur, nec
deberet contra ipsum dividi.
3. Praeterea, philosophus in 4 Ethic., dicit, quod aliquis
fallax est qui nullius gratia majora existentibus fingit. Sed
mendacium jocosum, officiosum, et perniciosum alicujus causa fit.
Ergo est aliquod mendacium praeter ista tria.
4. Praeterea, Augustinus ponit octo mendacii genera. Ergo
insufficienter per tria tantum dividitur.
5. Praeterea, videtur quod in illis octo sit etiam aliqua
superfluitas. Mendacium enim quod fit in doctrina religionis, non
distinguitur ab aliis nisi secundum materiam. Sed materialis
multiplicatio relinquenda est. Ergo non debuit hoc mendacium contra
alia distingui.
6. Praeterea, philosophus, in 4 Eth., dividit mendacium in
jactantiam et ironiam. Cum ergo haec membra hic praetermittantur,
videtur divisio insufficiens.
Respondeo dicendum, quod mendacium hic dividitur, ut cognoscatur
quomodo diversimode contingit mendacio peccare; et ideo non assignantur
hic modi mendacii facientes diversitatem in ipso secundum quod est
hujusmodi, sed magis secundum quod est peccatum. Et propter hoc
assignantur tres modi mendacii, secundum quod fallacia, quae est
mendacii complementum, in tribus gradibus consistere potest. Primus
gradus est ut sit tantum in fallente qui fallit, quamvis nullus ab ipso
fallatur; et hoc contingit in mendacio jocoso. Secundus gradus est ut
fallacia tantum ad opinionem audientis perveniat, ut scilicet verum
aestimet quod falsum est sibi a dicente prolatum; et in hoc gradu
consistit mendacium officiosum, in quo non pervenitur ad plus mali,
nisi quod audiens falsam intentionem concipiat quantum ad intentionem
dicentis. Tertius gradus est ut secundum ejusdem intentionem fallacia
perducatur ulterius usque ad damnum in rebus vel persona alicujus; et
hoc est perniciosum mendacium.
Et per hoc patet solutio ad primum: quia quamvis hujusmodi accidant
mendacio inquantum hujusmodi, non tamen accidunt ei inquantum
peccatum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis ludus aliquis sit utilis, non
tamen ludus ille talis qualis est ludus mentientis.
Ad tertium dicendum, quod ille qui nullius gratia mentitur, ad
mendacium jocosum reducitur, maxime si mentiatur de indifferentibus,
et quae ad nullius damnum pertinere possunt: operationes enim ludicrae
nullius gratia fiunt, ut dicitur in 10 Eth.
Ad quartum dicendum, quod illa octo genera mendacii sub tribus primis
continentur; sed ideo magis particulatim dividuntur quia in diversis
materiis contingit esse majus vel minus peccatum; unde tria membra
secundae divisionis reducuntur ad mendacium perniciosum. Potest enim
alicui inferri nocumentum vel in spirituali vita (et sic est primum
quod fit in doctrina religionis), vel in aliis; sive nocumentum
alicui illatum in nullius profectum cedat, quod est secundus modus;
sive cedat in profectum alicujus, quod est tertius modus. Duo vero
alii modi reducuntur ad mendacium jocosum. Quia aliquando aliquis
mentitur propter suam delectationem quam habet in mentiendo, et sic est
quartus modus; aliquando autem propter delectationem alterius, cui ex
mendacio placet, et sic est quintus modus. Tres vero ultimi modi
reducuntur ad officiosum mendacium. Aliquando enim aliquis mentitur ad
vitandum damnum alterius in pecunia, et sic est sextus modus;
aliquando in persona quantum ad vitam corporalem, et sic est septimus
modus; aliquando vero quantum ad ea quae virtutis sunt, et sic est
octavus.
Ad quintum dicendum, quod materialis multiplicatio debuit hic tangi,
inquantum diversa quantitas culpae per eam insinuatur.
Ad ultimum dicendum, quod philosophus assignat duas species mendacii
secundum quod opponitur virtuti; et ideo divisit mendacium in
superfluum, quod est jactantia, et diminutum, quod est ironia.
Jactator enim est qui majora de se fingit quam sint; ironia autem quae
minora. Hic autem dividitur mendacium ad cognoscendum quantitatem in
ipso; et ideo oportuit aliter dividere.
|
|