|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omne mendacium sit
peccatum. Nullum enim peccatum fit instinctu spiritus sancti. Sed
Jacob, ut in littera dicitur, propter familiare consilium spiritus
sancti, quod a matre acceperat, dixit se esse primogenitum, cum non
esset, Genes. 27: et ita mentitus est. Ergo aliquod mendacium
non est peccatum.
2. Praeterea, nullum peccatum remuneratur a Deo. Sed obstetrices
Aegypti sunt remuneratae a Deo pro mendacio quod Pharaoni dixerunt,
ut dicitur Exod. 1. Ergo aliquod mendacium non est peccatum.
3. Praeterea, nullus virtuosus, inquantum hujusmodi, peccat. Sed
secundum philosophum in 4 Ethic., ad virtutem veritatis pertinet
declinare ad minus, in quo aliquod mendacium est. Ergo non omne
mendacium est peccatum.
4. Praeterea, ut dicitur 2 Petr. 1, 21: spiritu sancto
inspirati locuti sunt sancti Dei homines, qui Scripturas divinas
ediderunt. Sed inveniuntur in Scripturis aliquae locutiones quae non
sunt verae secundum quod verba sonant, sicut quod ligna silvae iverunt
ad rhamnum, ut eis imperaret, Judic. 9. Cum ergo per
inspirationem spiritus sancti non fiat aliquod peccatum, videtur quod
non omne mendacium sit peccatum.
5. Praeterea, vitium mendacii, quod virtuti veritatis opponitur,
non solum est in dictis, sed etiam in factis. Sed sine peccato potest
aliquis aliquando significare facto quod non est, sicut de Christo
legitur Luc. ultimi, quod finxit se longius ire: similiter etiam
Josue, qui simulavit se fugere ante habitatores hai, et David qui
simulavit se stultum ante regem Achis. Ergo et verbo potest aliquis
sine peccato mentiri.
6. Praeterea, mendacium non videtur esse peccatum nisi ex eo quod
fallit. Sed aliquando expedit homini ut in aliquo fallatur et erret,
ut in littera dicitur, et in multis casibus patet. Ergo aliquando
potest aliquis sine peccato mentiri.
7. Praeterea, nullus actus congruus est peccatum. Sed mendacium
officiosum est hujusmodi: quia officium est congruus actus personae
secundum statuta patriae. Igitur et cetera.
1. Sed contra, Augustinus in Lib. de Mend., dicit: quisquis
aliquod genus mendacii quod peccatum non sit, esse putaverit, seipsum
turpiter decipit. Ergo omne mendacium peccatum est.
2. Praeterea, omnis inordinatio in actibus humanis, si voluntaria
sit, peccatum est. Sed ubicumque est mendacium, est aliqua
inordinatio, quia adhibetur vox ad significandum aliquid quod
significabile non est. Ergo omne mendacium est peccatum.
3. Praeterea, nihil opponitur virtuti nisi peccatum. Sed omne
mendacium opponitur virtuti, quae est veritas, ut in 4 Ethic.
patet. Ergo omne mendacium est peccatum.
Respondeo dicendum, quod cum malum omnifariam contingat, cujuslibet
circumstantiae perversitas, etiam aliis circumstantiis debitis
existentibus, peccatum in moribus facit; ut si aliquis accipiat unde
non debet, quantumcumque bonum intendat, vel aliae circumstantiae
ordinatae videantur, peccatum non evitabit. Cum autem locutio inventa
sit ad exprimendam conceptionem cordis, quandocumque aliquis loquitur
quod in corde non habet, loquitur quod non debet. Hoc autem contingit
in omni mendacio; unde omne mendacium est peccatum, quantumcumque
aliquis propter bonum mentiatur.
Ad primum ergo dicendum, quod verba quae Jacob protulit, secundum
aliquem intellectum necessitatem vel veritatem habuerunt: sibi enim
primogenitura Dei electione debebatur, et ad illum intellectum
spiritus sanctus verba ordinabat, cujus instinctu et intellectu
loquebatur, sive ipse illum intellectum ex verbis acciperet explicite,
sive implicite hoc significare intenderet ad quod spiritus sanctus
ordinabat; unde a mendacio excusatur. Et eadem ratio est de omnibus
verbis quae mendacium sapere videntur ab illis viris prolata in quibus
mendacium concedere nefarium videtur.
Ad secundum dicendum, quod obstetrices mentitae sunt ad litteram: nec
pro mendacio remuneratae sunt, sed pro pietate, quia pueros
Hebraeorum liberaverunt.
Ad tertium dicendum, quod in majori includitur minus, et non e
converso. Et quando virtuosus eligit minus dicere de se quam possit,
secundum rei veritatem non mentitur, sed aliquod verum tacet.
Ad quartum dicendum, quod verba quae in sacra Scriptura sunt
scripta, aut sunt verba ejus qui Scripturam edidit, aut sunt verba
alicujus qui in Scriptura recitatur loquens. Si primo modo, sic non
contingit in eis mendacium, quia in figurativis locutionibus non est
sensus verborum quem primo aspectu faciunt, sed quem proferens sub tali
modo loquendi facere intendit, sicut qui dicit, quod pratum ridet,
sub quadam rei similitudine intendit significare prati floritionem. Si
autem sunt verba alicujus qui recitatur loquens, aut sunt alicujus
cujus malitia in Scriptura arguitur, et sic non est inconveniens quod
sint ibi etiam mendacia, sicut verba Judaeorum Christum
blasphemantium: aut alicujus qui commendatur non de perfectione
virtutis, sed de profectu, sicut obstetrices commendantur quod in hoc
profecerunt quod non in damnum alicujus, sed in obsequium divinum
mentitae sunt: aut sunt verba alicujus qui commendatur de perfectione
virtutis, et in exemplum proponitur; et tunc est eadem ratio sicut de
verbis Scripturae.
Ad quintum dicendum, quod facta non sunt ordinata de se ad
significandum sicut voces: et ideo non oportet quod si aliquid fiat per
quod aliquid falsum detur intelligi, hoc ipso fiat quod non debet
fieri, sicut dicitur quod non debet dici quando falsum voce
significatur. Unde non oportet quod omne tale factum sit peccatum, et
praecipue quando factum in significationem alicujus exhibetur: tunc
enim eadem ratio est de illis factis, et de locutionibus figurativis.
Sicut enim locutio figurativa veritatem habet non a sensu quem verba
habent in primo aspectu, sed ab eo quem loquens facere intendit; ita
etiam quod dominus ostendit se velle longius ire, quasi per
similitudinem elongationis in itinere, significabat elongationem sui a
cognitione discipulorum; et in hoc veritatem habebat.
Ad sextum dicendum, quod quamvis alicui prosit in aliquo casu falli,
non tamen propter hoc bonum, aliquod malum faciendum est, sicut nec
est furandum, ut eleemosynae dentur: et ita cum mendacium de se
inordinationem habeat, non est mentiendum pro quocumque alterius
commodo.
Ad ultimum dicendum, quod mendacium dicitur officiosum non ratione
sui, sed ratione causae quae ad mentiendum inclinat.
|
|