|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omne mendacium sit
peccatum mortale. Omne enim peccatum quod in perditionem adducit, est
peccatum mortale. Sed in Psalm. 5, 7, dicitur: perdes omnes qui
loquuntur mendacium. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.
2. Praeterea, omne id quod in subversionem fidei vergit, est
peccatum mortale. Sed mendacium est hujusmodi, ut Augustinus probat
in Lib. de Mendac. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.
Minor patet ex hoc quod si in aliquo casu mentiri licet, tunc non
semper oportet fidem bono homini adhibere; et si in aliquo non sibi
creditur, non erit necessitas ut in aliis sibi credatur.
3. Praeterea, si aliquod mendacium excusetur a peccato mortali,
praecipue mendacium officiosum tale esse videtur. Sed mendacium
officiosum est peccatum mortale, cum per ipsum aeterna merces in
temporalem commutetur. Gregorius enim dicit in Glossa Exod. 1 de
obstetricibus: benignitatis earum merces, quae in aeterna vita
remunerari poterat, per culpam mendacii in terrenam recompensationem
commutata est. Ergo omne mendacium est peccatum mortale.
4. Praeterea, in littera dicitur, quod perfectis viris damnabile
est pro commodo alterius mentiri. Sed nullum peccatum dicitur esse
damnabile, nisi mortale. Ergo mendacium officiosum perfectis est
mortale; et eadem ratione omne aliud mendacium, cum mendacium
officiosum minus videatur esse damnosum; et per consequens etiam in
aliis omne mendacium peccatum mortale est, quia perfecti non sunt
pejoris conditionis quam alii.
5. Praeterea, nihil prohibetur divino praecepto nisi peccatum
mortale. Sed in prohibitione falsi testimonii prohibetur omne
mendacium, sicut Augustinus dicit in Lib. de mendacio. Ergo omne
mendacium est peccatum mortale.
1. Sed contra, propter peccatum mortale non aedificantur spirituales
domus. Sed obstetricibus aedificavit Deus spirituales domos,
secundum Hieronymum. Ergo obstetrices mentiendo mortaliter non
peccaverunt; et ita non omne mendacium est mortale peccatum.
2. Praeterea, nullum peccatum mortale alicui conceditur. Sed in
Glossa super 1 Exod. dicitur quod infirmis conceditur mentiri.
Ergo non omne mendacium est peccatum mortale.
3. Praeterea, Gregorius dicit, quod mendacium officiosum facile
credimus relaxari. Sed peccatum ex hoc dicitur veniale quod facile
remittitur. Ergo mendacium officiosum est peccatum veniale.
Respondeo dicendum, quod peccatum mortale dicitur quod hominem vita
spirituali privat. Spiritualis autem vita per caritatem est; unde
illa peccata ex sui genere mortalia sunt quae contra dilectionem Dei
vel proximi vergunt. Et ideo duplex genus mendacii peccatum mortale
ponendum est. Primum quod contra Deum est, sicut cum quis in
doctrina religionis mentitur. Secundum est quod in detrimentum
justitiae ad proximum vergit: sive sit tale mendacium quod ad
perversionem judicii ordinatur, sicut cum quis in loco judicii falsum
dicit; sive sit in nocumentum alicujus, quod sine mortali peccato esse
non potest. Alia vero mendacia, quia inordinationem quamdam habent,
non tamen a dilectione Dei et proximi avertunt; peccata sunt, sed
sunt venialia.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas illa non loquitur de omni
mendacio, sed de pernicioso tantum.
Ad secundum dicendum, quod mendacium prolatum, si aestimetur esse
licitum, ipsa aestimatio in subversionem fidei verget; non tamen
oportet quod omne mendacium ad subversionem fidei ordinetur, praecipue
cum non sit de his quae ad fidem spectant.
Ad tertium dicendum, quod de mendacio obstetricum diversa est opinio.
Quidam enim dicunt quod mendacium fuit ad conservandum vitam puerorum;
et sic fuit officiosum, et veniale peccatum. Fuit etiam ad
conservandum vitam propriam; et sic fuit libidinosum, et mortale
peccatum. Sed hoc non videtur rationabile: quia non minus debet homo
suam vitam tueri quam alterius. Et ideo alii dicunt, quod in actibus
obstetricum tria est considerare. Primo ipsam pietatem qua pueris
parcere voluerunt; et quantum ad hoc vel meruerunt, vel ad meritum
disponebantur; et secundum hoc intelligendum est verbum Hieronymi,
quod aedificavit eis Deus domos spirituales. Fuit etiam ibi
mendacium, quod sive pro liberatione puerorum sive pro liberatione
vitae propriae (quod magis videtur subtiliter discutienti secundum
Gregorii dictum) peccatum veniale fuit; et sic habent laudem secundum
Augustinum in Lib. de mendacio, non perfectae justitiae, sed
profectus ad justitiam. Fuit etiam ibi omissio confessionis divinae
veritatis et justitiae, si tamen coram Pharaone tunc confiteri
tenebantur; et quantum ad hoc potuit ibi esse peccatum mortale. Et
secundum hoc potest intelligi quod merces aeterna eis in temporalem
commutata est. Vel si ex hoc mortaliter non peccaverunt, dicitur
merces aeterna in temporalem commutata, quia earum benignitas gratia
non informata remunerationem temporalem habuit, quae gratiae adjuncta
habuisset aeternam.
Ad quartum dicendum, quod secundum quosdam omne mendacium viris
perfectis peccatum mortale est; cujus rationem dupliciter aliqui
assignant. Quidam enim sumunt rationem ex perfectione caritatis, per
quam mens hominis summae veritati adhaeret; adeo quod omne mendacium
eorum cum deliberatione et ex contemptu est; unde non potest esse
veniale, sicut nec homo in primo statu venialiter peccare potuit. Sed
hoc nihil est dictu: quia eadem ratione nullum aliud peccatum veniale
committere possent, quod falsissimum est in quantumcumque
perfectissimis viris, cum etiam in apostolis peccatum veniale fuerit.
1 Joan. 1, 8: si dixerimus, quod peccatum non habemus, ipsi nos
seducimus. Alii vero sumunt rationem ex perfectione status secundum
quod aliqui perfectionem in publico praetendunt, ut religiosi et
praelati; et istis adhibetur fides tamquam conservatoribus veritatis;
unde si in aliquo a veritate deviarent, nec eis nec aliis fides
adhiberetur, et sic fieret magnum praejudicium veritati. Sed hoc
iterum nihil est: quia non creditur eis tamquam conservatoribus
veritatis in omnibus eorum factis vel dictis, sed in illis tantum quae
ad officium conservandae veritatis spectant, sicut doctrina et
judicium, in quibus si a veritate deviarent, non est dubium quin
peccarent mortaliter. Et ideo dicendum, quod nec mendacium nec
aliquod peccatum quod ex genere suo peccatum mortale non est, perfectis
viris mortale peccatum fit, nisi sit contra eorum votum. Sed per
accidens potest eis mortale fieri sicut et aliis, ut si fiat contra
conscientiam, quamvis errantem, vel ratione scandali, vel alicujus
hujusmodi. Quod vero dicitur in littera, quod mendacium officiosum
perfectis viris est damnabile, intelligendum est comparative: quia in
eodem genere peccati magis peccat perfectus quam imperfectus, quamvis
uterque venialiter vel mortaliter. Non tamen haec circumstantia
aggravans aggravat in infinitum, ut quod uni est veniale, alteri
mortale fiat.
Ad quintum dicendum, quod divino praecepto prohibetur aliquid
dupliciter. Uno modo directe, quod contra praeceptum dicitur; et sic
prohibetur mendacium perniciosum, quod ex ipsa forma praecepti patet:
non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Alio modo
indirecte, quod praeter praeceptum dicitur; et sic mendacium jocosum
et officiosum, sicut et alia peccata venialia, praecepto divino
prohibentur.
|
|