|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter gradus
mendaciorum in littera assignentur. Quandocumque enim aliquis falsum
scienter loquitur, mentitur. Sed aliquis disputando falsum scienter
loquitur etiam in his quae ad fidem pertinent. Ergo dicit mendacium in
doctrina religionis. Sed hoc non est gravius mendacio pernicioso.
Ergo mendacium quod fit in doctrina, non est primum et gravissimum
mendacium.
2. Praeterea, contingit quod de his quae ad fidei religionem
pertinent, aliquis joco mentiatur; nec tamen hoc gravius reputaretur
quam mendacium vergens in grave damnum proximi. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, officiosum mendacium plus habet de ratione mendacii
quam jocosum, ut ex dictis patet. Cum ergo jocosum mendacium
praeponatur officioso, videtur quod inconvenienter ordinetur.
4. Praeterea, cuicumque malitia propter seipsam placet, videtur in
spiritum sanctum peccare. Sed peccatum in spiritum sanctum est
gravissimum, ut in 2 Lib., dist. 43, qu. 1, art. 2,
dictum est. Cum ergo ille qui mentitur sola mentiendi libidine, in
ipsa malitia delectari videatur, videtur quod hoc mendacium ceteris sit
gravius, quod tamen quarto loco ponitur.
5. Praeterea, quanto majus nocumentum per mendacium evitatur, tanto
est minus peccatum. Sed majus damnum est corporis mors quam corporis
immunditia. Ergo septimum mendacium quod fit ad tuendum vitam,
deberet postponi octavo, quod fit ad tuendum aliquem ab immunditia
corporali.
1. In contrarium est auctoritas Augustini in libro de mendacio.
Respondeo dicendum, quod quodlibet peccatum secundum suum genus habet
aliquam quantitatem, cui addi vel subtrahi potest ratione alicujus
adjuncti; unde et quantitas mendacii secundum tres gradus potest
considerari. Primus gradus est, quando quantitas mendacii ex aliquo
adjuncto augmentatur. Hoc autem adjunctum, mendacium aggravans, est
vel profanatio divinorum, quae est conditio maxime aggravans; et ideo
mendacium quod fit in doctrina religionis, ponitur primum; vel est
nocumentum proximorum, quod quidem mitigatur, si nocumento aliqua
utilitas adjungatur; et ideo in secundo ordine ponitur mendacium quod
alicui obest, et nulli prodest; in tertio vero mendacium quod alicui
prodest, et nulli obest. Secundus vero gradus mendacii consideratur
sine additione vel diminutione. Sed quia in quolibet genere peccati
gravius est peccatum quod ex habitu procedit inquantum ex libidine
majori fit; ideo in quarto loco ponitur mendacium quod fit ex libidine
mentiendi; quia unicuique habenti habitum delectabilis est operatio
secundum proprium habitum. Quinto vero loco ponitur mendacium quod non
videtur ex habitu procedere, sed ex intentione alicujus finis
extranei, quae tamen mendacium non aggravat nec alleviat, sicut quod
fit ex intentione placendi vel delectandi. Tertius gradus est in quo
consideratur quantitas mendacii diminuta ex aliquo adjuncto, quod est
intentio utilitatis, quae tanto magis alleviat, quanto damnum est
gravius quod vitatur; et ideo in sexto loco ponitur mendacium quod fit
ad vitandum sublevationem pecuniae: septimum mendacium quod fit ad
vitandum occisionem: octavum ad vitandum deturpationem libidinis, quod
propter propinquitatem consensus vix sine peccato esse potest.
Ad primum ergo dicendum, quod ille qui disputando falsum loquitur,
quamvis scienter, non mentitur, nisi asserendo dicat: quia non ex sua
persona falsum illud enuntiat, sed gerens personam veritatem negantis.
Ad secundum dicendum, quod distinctio istorum graduum et ordo
accipiuntur ceteris paribus; unde in aliquo casu illud quod est
secundum, potest esse primum; et sic de aliis est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis mendacium officiosum habeat plus de
ratione mendacii quam jocosum, inquantum habet plus de assertione;
tamen officiosum habet minus de malo ratione utilitatis adjunctae; et
ideo est minus peccatum.
Ad quartum dicendum, quod, sicut in Lib. 2, dist. penult.,
qu. 1, art. 2, in corp., dictum est, non omne peccatum quod fit
ex electione habitus, est peccatum in spiritum sanctum; alias non
esset speciale genus peccati; et ideo hoc mendacium quod fit ex
mentiendi libidine, cum procedat ex inclinatione habitus, et non ex
rebellione voluntatis ad aliquod eorum quibus a peccato liberamur, quod
est proprium peccati in spiritum sanctum, non erit peccatum in spiritum
sanctum.
Ad quintum dicendum, quod immunditia corporalis hic intelligitur quae
habet vicinitatem ad peccatum, ratione cujus majus damnum reputatur
quam corporis mors.
|
|