|
Postquam determinavit Magister de mendacio; hic determinat de
perjurio; et dividitur in duas partes: in prima determinat de
perjurio; in secunda de juramento, ibi: si autem quaeritur, utrum
jurare sit malum; dicimus aliquando malum esse, aliquando non. Circa
primum duo facit: primo definit perjurium; secundo circa definitionem
movet quamdam quaestionem, ibi: hic quaeritur, utrum sit perjurium
ubi non est mendacium. Circa quod tria facit: primo movet
quaestionem, et ponit opinionem ad alteram partem quaestionis; secundo
ponit opinionem ad contrariam partem, ibi: quibusdam placet,
quibusdam non placet; tertio veritatem determinat, ibi: sed melius
creditur. Circa quod duo facit: primo determinat veritatem; secundo
circa determinationem movet duas quaestiones: quarum prima incipit
ibi: cum vero quis jurat quod verum est, aestimans esse falsum,
quaeritur quid sit ibi perjurium; secunda ibi: hic opponitur et
cetera. Si autem quaeratur, utrum jurare sit malum; dicimus
aliquando malum esse, aliquando non. Hic determinat de juramento; et
primo determinat de ipso ex parte jurantis; secundo ex parte juramentum
exigentis, ibi: quaeritur etiam, si peccat qui hominem jurare cogit.
Circa primum tria facit: primo inquirit, an juramentum sit licitum;
secundo determinat de forma juramenti: ibi: quaeritur etiam si liceat
jurare per creaturam; tertio determinat de obligatione ipsius, ibi:
nunc superest videre, utrum omne juramentum implendum sit. Circa
secundum duo facit: primo determinat formam debitam juramenti; secundo
inquirit, utrum liceat uti juramento quod habet indebitam formam,
ibi: post hoc quaeritur, utrum fide ejus utendum sit qui per Daemonia
vel idola juraverit. Circa primum duo facit: primo tangit formam
juramenti quod fit per execrationem, ibi: est etiam quoddam genus
juramenti gravissimum, quod fit per execrationem. Circa primum duo
facit: primo ponit formam juramenti; secundo exponit eam, ibi: hic
quaeritur quid sit dicere: per Deum juro. Circa primum duo facit:
primo ponit formam juramenti secundum diversa; secundo comparat
juramenta secundum diversa facta, ibi: si quaeritur quis magis
teneatur; an qui per Deum, an qui per Evangelium, vel per creaturas
jurat; dicimus qui per Deum. Nunc superest videre, utrum omne
juramentum implendum sit. Hic determinat de obligatione juramenti; et
circa hoc tria facit: primo ostendit in quo casu juramentum obliget;
secundo utrum incurratur perjurium ex juramento non obligatorio, ibi:
qui vero immutat, utrum perjurus debeat dici, solet quaeri.
Quaeritur etiam si peccat qui hominem jurare cogit. Hic duo facit:
primo inquirit, utrum liceat juramentum exigere; secundo quo tempore
ad juramenta convenire debeant, ibi: sancta synodus decrevit et
cetera. Hic quaeruntur quinque: 1 quid sit juramentum; 2 an
juramentum sit licitum; 3 de obligatione juramenti; 4 quid sit
perjurium; 5 utrum omne perjurium, sive juramenti abusio, sit
peccatum mortale.
|
|