|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod jurare non sit idem quod
Deum in testem invocare. Aliquando enim, ut in littera dicitur,
licitum est per creaturas jurare. Sed tunc non videtur invocari
divinum testimonium, sed magis testimonium creaturae. Ergo jurare non
est Deum in testem invocare.
2. Praeterea, apostolus ad Hebr., dicit quod homines per majorem
se jurant: nec hoc solum de Deo intelligitur, sed etiam de
hominibus, qui supra nos sunt: quia Joseph per salutem Pharaonis
juravit. Ergo jurare non est idem quod Deum in testem invocare.
3. Praeterea, non est idem esse judicem et testem. Sed in
juramento quod fit per execrationem, Deus videtur invocari ut judex,
ut cum dicimus: si hoc feci, ita mihi accidat; qui modus ponitur Job
31. Ergo non omne juramentum fit per invocationem divini
testimonii.
4. Praeterea, accipere testimonium a Deo et ab homine non differt
nisi materialiter. Sed ille qui invocat hominem in testem, non
dicitur per hominem jurare. Ergo et ille qui invocat Deum in testem,
non dicitur per Deum jurare.
5. Praeterea, in littera dicitur ex verbis Augustini: jurare est
jus veritatis Deo reddere. Sed quicumque verum dicit, etiam si
nullum invocet testimonium, jus veritatis Deo reddit. Ergo ad
juramentum non exigitur invocatio divini testimonii.
1. Sed contra est quod dicit Augustinus, et habetur in littera:
quid est jurare per Deum, nisi, testis est Deus? Sed ista est
communissima forma jurandi. Ergo juramentum est invocatio divini
testimonii.
2. Praeterea, omne illud quod ad confirmandum aliquid assumitur,
quodammodo dat ei testimonium. Sed in juramento divina veritas ad
confirmationem nostri dicti inducitur. Ergo jurare est Deum testem
invocare.
3. Praeterea, controversiae non solent nisi testibus terminari.
Sed finis omnis controversiae est juramentum, ut dicit apostolus ad
Heb. Ergo juramentum videtur esse aliqua invocatio divini
testimonii.
Respondeo dicendum, quod juramentum proprie fit ad confirmationem
eorum quae in dubium veniunt audienti, de quibus loquens vel
certitudinem habet, vel dicit se habere; et de illis dubiis quae ex
sui natura dubitationem habent, sicut sunt facta contingentia, quae
per rationem confirmari non possunt. In aliis enim ridiculum videtur
juramentum exhibere. Horum ergo dubiorum certitudo fieri non potest
nisi per aliquem cujus scientiae nihil desit, et cujus veritas
infallibilis sit. Hoc autem in solo Deo invenitur; et ideo ejus
testimonium solum ad hujusmodi confirmationem efficax est. Sed
testimonium ejus aut assumitur ad hujus confirmationem quod jam
exhibitum est; et hoc non vocatur juramentum, sed magis probatio per
auctoritatem; vel invocatur ad exhibendum; et hoc proprie juramentum
est. Et ideo aliquod juramentum fit in quo simpliciter divinum
testimonium invocatur, ut cum dicitur: testis est mihi Deus: aliquod
vero in quo ipsius testis invocati reverentia, qui testimonium
credibile facit, proponitur vel in seipso, ut cum dicitur, per
Deum, vel vivit dominus; vel in aliquo ejus effectu praecipuo, ut
cum juratur per caelum, vel per Evangelium, vel per sanctos.
Aliquando vero ipse modus testificationis specificatur, ut cum
dicitur: si non est ita, hoc mihi accidat.
Ad primum ergo dicendum, quod cum quis per creaturam jurat, ejus
Deum invocat. Hoc autem potest dupliciter fieri. Uno modo per
aliquam creaturam, in qua divina magnificentia ostenditur, quae in
testimonium inducitur. Alio modo dicitur in illa creatura effectus
divinae testificationis exquiri, ut cum dicitur: per caput meum; vel
per salutem meam.
Ad secundum dicendum, quod Joseph jurans per salutem Pharaonis,
utroque dictorum modorum jurare potuit, vel quasi oppignorans Deo
salutem Pharaonis, cui astrictus erat; vel in potestate Pharaonis
divinam magnificentiam venerans, et in testimonium inducens.
Ad tertium dicendum, quod hoc ipso quod Deus judex efficitur,
mendacium vindicans, testificatur veritatem vel falsitatem dicentis.
Ad quartum dicendum, quod sicut veneratio quae fit summae majestati,
habet specialem modum et nomen prae aliis venerationibus exhibitis
quibuscumque, dicitur enim latria; ita etiam invocatio testimonii
infallibilis veritatis habet specialem rationem et nomen testificandi
prae aliis testimoniis; et ideo invocare hominem in testem, et
similiter servire homini, non est ei latriam exhibere, sicut servire
Deo. Ideo tamen licet per creaturam jurare, non autem creaturae
latriam exhibere, quia testificatio divina in manifestatione
consistit: divina autem nobis per creaturas manifestantur. Sed latria
exhibetur ipsi inquantum in se summus est, et ideo non exhibetur sibi
in aliqua creatura.
Ad ultimum dicendum, quod tunc proprie dicitur aliquis jus veritatis
dictae a se Deo reddere, quando in ipsum sicut in primam originem
omnis veritatis suum dictum reducit; quod non fit in simplici
assertione. Et ideo sciendum, quod juramentum quod fit per
creaturas, quodammodo est licitum, et quodammodo illicitum. Si enim
aliquis per creaturam juret quasi per primam originem veritatis,
illicitum est juramentum, et ad idolatriam pertinet. Si autem juret
quis per creaturam ut in qua prima veritas relucet, sic licitum est
juramentum.
|
|