|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod perjurium non sit
mendacium juramento firmatum. Omne enim mendacium est falsa vocis
significatio, ut in praecedenti dist. dictum est. Sed perjurium
potest esse sine falsa vocis significatione: quia, sicut in littera
dicitur, qui jurat verum quod putat esse falsum, perjurus est. Ergo
non omne perjurium est mendacium juramento confirmatum.
2. Praeterea, perjurium quandoque incurritur in juramentis quae de
futuris contingentibus fiunt. Sed in futuris contingentibus non est
veritas vel falsitas determinata, ut probat philosophus; et sic
perjurium potest esse sine falsa vocis significatione, et sine
mendacio.
3. Praeterea, in littera dicitur, quod qui falsum jurat, quod
credit esse verum, perjurus est. Sed talis non mentitur. Ergo
perjurium potest esse sine mendacio.
4. Praeterea, Hieronymus dicit, quod juramentum quod tres comites
non habet, est perjurium. Sed defectus justitiae vel judicii non
facit mendacium, sed solum defectus veritatis. Ergo non omne
perjurium est mendacium.
5. Praeterea, perjurium nihil aliud est, ut videtur, quam
perversum juramentum. Sed juramentum pervertitur non mendacio tantum,
sed etiam per falsam formam jurandi, sicut qui jurat per idola. Ergo
perjurium potest esse sine mendacio.
1. In contrarium est definitio quae in littera ponitur.
2. Praeterea, juramentum est ad confirmationem veritatis. Sed
mendacium veritati opponitur. Ergo perjurium, quod est perversitas
juramenti, est mendacium.
3. Praeterea, jurare est jus veritatis Deo reddere. Sed quicumque
sine mendacio jurat, jus veritatis Deo reddit. Ergo sine mendacio
est juramentum, et non perjurium.
Respondeo dicendum, quod quaelibet res denominatur a suo complemento:
et nomen quod sumitur a defectu alicujus rei, proprie denominat
defectum qui accidit circa complementum alicujus rei. Juramentum autem
in confirmatione veritatis completur, sicut syllogismus in
confirmatione conclusionis. Unde sicut dicitur insyllogizatum esse,
quando conclusio non sequitur ex praemissis, non autem quando aliqua
praemissarum est falsa manente forma debita; ita etiam perjurium, quod
defectum juramenti nominat, significat defectum qui accidit in re quae
juramento confirmanda erat. Defectus autem confirmationi veritatis
contrarius, est mendacium; et ideo perjurium, proprie loquendo,
nominat defectum mendacii in juramento.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis assertio illius qui dicit
verum, putans esse falsum, non sit mendacium absolute, est tamen
mendacium in comparatione ad dicentem, unde et ipse mentiri dicitur;
unde et in hoc perjurio est aliquo modo mendacium.
Ad secundum dicendum, quod futurum non potest habere veritatem
determinatam nisi in sua causa quae determinatur ad effectum illum.
Causa autem contingentium quae per nos fiunt, est nostra voluntas;
quae quidem determinatur ad effectum per propositum fixum de aliquo
faciendo; et tale propositum significat se habere qui jurat se aliquid
facturum; unde ex hoc ipso quod jurat illud ad quod fixum propositum
non habet, mendacium incurrit, et perjurium.
Ad tertium dicendum, quod juramentum non est exhibendum nisi de eo de
quo quis certitudinem habet; unde quicumque jurat aliquid, significat
se de hoc certum esse. De falso autem certitudo esse non potest; unde
qui jurat falsum quod putat esse verum, ex ipso modo assertionis
quodammodo mendacium incurrit, quamvis assertum ipsum secundum se non
sit mendacium.
Ad quartum dicendum, quod juramentum promissorium, in quo deest
justitia vel judicium, aliquo modo continet mendacium quantum ad id
quod fieri debet: quia unusquisque tenetur abstinere ab eo quod est
illicitum, et bonis et perfectionibus non contra niti; unde ex hoc
quod jurat aliquid illicitum, obligatus remanet quodammodo ad
mentiendum.
Ad quintum dicendum, quod non omnis perversitas juramenti facit
perjurium, sed illa tantum quae est in ejus complemento, ut dictum
est.
|
|