|
Postquam determinavit Magister de praeceptis Decalogi quae respiciunt
opus exterius et locutionem, hic ponit duo ultima praecepta quae
respiciunt concupiscentiam cordis; et circa hoc tria facit: primo
enumerat ipsa praecepta; secundo movet quaestiones circa ea, ibi: sed
videtur praeceptum de non concupiscendis rebus proximi unum cum eo esse
quo dicitur: non furaberis; tertio recapitulat quod dixerat, et
continuat se ad sequentia, ibi: audistis decem chordas Psalterii.
Circa secundam partem movet duas quaestiones: prima est de differentia
horum praeceptorum ad alia praecepta Decalogi; secunda est de
differentia totius veteris legis ad novam, quae ex solutione primae
quaestionis ortum habet; et hoc ponit ibi: sed cum hic prohibeatur
concupiscentia alienae uxoris, et alienae rei; quare dicitur lex
comprimere manum, et non animum? Et circa hoc tria facit: primo
movet quaestionem, et eam solvit; secundo movet quaestionem de effectu
litterae veteris legis, ibi: si vero quaeritur quam vocat apostolus
litteram occidentem, ea certe est Decalogus; tertio breviter colligit
differentiam inter litteram Evangelii et litteram legis, ibi: distat
autem Evangelii littera a legis littera, quia diversa sunt promissa.
Hic quaeruntur quatuor: 1 de assignatione istorum praeceptorum; 2
utrum verum sit quod lex Moysi tantum manum cohibuerit; 3 utrum eadem
lex justificaret vel occideret; 4 utrum aeterna promitteret vel
terrena.
|
|