|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec duo praecepta
inconvenienter assignentur. Praecepta enim negativa ordinantur ad
prohibitionem peccatorum. Sed unum est peccatum cordis et operis,
sicut in 2 Lib., qu. 1, art. 1, dist. 42, dictum est.
Ergo non debuit alio praecepto prohiberi concupiscentia moechandi vel
furandi, quam ipsa moechia, vel furtum.
2. Praeterea, sicut in furto et moechia contingit peccare corde et
opere; ita et in homicidio, et aliis peccatis. Sed alia praecepta
non variantur per concupiscentiam et opus, neque affirmativa neque
negativa. Ergo neque praeceptum de furto et de moechia debuit hoc modo
variari.
3. Praeterea, nihil debet lege prohiberi quod licite fieri potest.
Sed licite potest fieri quod aliquis domum proximi sui possideat, ut
si emat eam. Ergo licite potest eam concupiscere. Ergo talis
concupiscentia non debuit lege prohiberi.
4. Praeterea, sicut contingit peccare in concupiscentia rerum
proximi, ita etiam in concupiscentia curiositatis, quam Augustinus
dicit esse concupiscentiam oculorum, et similiter in concupiscentia
dignitatum, et hujusmodi, circa quas etiam concupiscentias sunt
diversae virtutes et vitia. Sed praecepta dantur ad inducendum homines
ad virtutem, et a vitiorum prohibitione. Ergo de omnibus istis
concupiscentiis debuerunt diversa praecepta dari.
5. Praeterea, omne quod est contrarium praecepto, est peccatum
mortale. Sed primi motus qui ex corrupta concupiscentia procedunt,
non sunt peccata mortalia. Ergo non debuit dari praeceptum de non
concupiscendo.
Respondeo dicendum, quod intentio legis est ut homines ad virtutem
inducantur. Ad virtutem autem non sufficit ut actus virtutis
qualitercumque fiat, sed oportet ut homo sciens et volens, et propter
debitum finem, perseveranter et delectabiliter operetur. Similiter
etiam non sufficit quod actus contrarius qualitercumque
praetermittatur, nisi etiam voluntas illud faciendi derelinquatur, et
passiones inclinantes ad actum illicitum ordinentur. Et ideo in
praeceptis Decalogi non debuit solum prohiberi actus illicitus, sed
etiam concupiscentia illicitarum rerum.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum cordis et operis, sicut ibidem
dictum est, quando conjunguntur, sunt unum peccatum. Sed quia
quandoque in corde peccatur non perveniendo ad actum, tunc peccatum
cordis a peccato exterioris operis distinguitur; et ideo etiam diverso
praecepto prohibetur.
Ad secundum dicendum, quod praecepta affirmativa praecipiunt aliquem
actum bonum: bonum autem consurgit ex diversis coadunatis ad
perfectionem suam, quod est ex una et tota causa, ut dicit
Dionysius; et ideo hoc ipso quod aliquis bonus actus praecipitur,
omnes conditiones implicantur quae ad bonitatem requiruntur. Et ideo
praecepta affirmativa non fuerunt distincta circa idem genus per
praeceptum operis et cordis. Peccatum autem quod praecepto negativo
prohibetur, contingit omnifariam ex singularibus defectibus, ut
Dionysius dicit; et ideo ad diversa quae possunt peccatum inducere,
possunt diversa praecepta ordinari. Ideo tamen potius peccatum furti
et moechiae hoc modo variatur per diversa praecepta, quam homicidium
vel alia peccata, quia bonum, inquantum in se est, movet
concupiscentiam; objectum autem furti et moechiae, est aliquod bonum
temporale; unde etiam per se concupiscentia horum sine progressu ad
actum, habet quamdam delectationem; quod non contingit in homicidio,
cujus objectum est nocumentum illatum proximo, quod de se horrorem
potius quam delectationem facit.
Ad tertium dicendum, quod non potest licite possideri domus proximi
nisi dominio translato in alterum, et tunc desinit esse proximi; et
ideo non simpliciter prohibetur concupiscentia domus, sed
concupiscentia domus proximi, cum ipsum concupiscentiae nomen, quia
intensionem desiderii dicit, in quamdam superfluitatem sonare
videatur, et ita in malum.
Ad quartum dicendum, quod concupiscentia curiositatis, quae fit per
oculos, reducitur ad concupiscentiam delectationis carnis, ad quam
etiam reducuntur delectationes aliorum sensuum sicut ad principalius.
Concupiscentia autem honoris, dignitatis, vel hujusmodi, reducitur
ad concupiscentiam temporalium bonorum quorum dignitas numismate
mensuratur. Et sic patet quod omnis concupiscentia aliquo modo istis
duobus mandatis prohibetur, secundum regulam superius de intellectu
praeceptorum datam.
Ad quintum dicendum, quod lex non datur nisi rationem habenti; unde
illa concupiscentia tantum directe praecepto legis prohibetur quae ad
rationis consensum pertingit, quae peccatum mortale est.
Concupiscentia autem quae est in primis motibus non est contra legem,
sed praeter legem; et ideo peccatum veniale est.
|
|