|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lex Mosaica non solum
manum, sed etiam animum cohibere debeat. Ejusdem enim est animum
ordinare ad virtutem, et cohibere a peccato. Sed lex Mosaica ordinat
animum ad virtutem, ut patet Deut. 6, 5: diliges dominum Deum
tuum ex toto corde tuo. Ergo et ipsa etiam cohibet animum a peccato.
2. Praeterea, concupiscentia in anima est. Sed lex vetus cohibet a
concupiscentia, ut patet in his duobus praeceptis. Ergo cohibet
animum a peccato.
3. Si dicatur, quod non cohibeat ab omni concupiscentia; contra.
Sub his duobus praeceptis, ut dictum est, omnis concupiscentia
prohibetur. Sed haec duo praecepta in veteri lege edita sunt. Ergo
totaliter animum a peccato cohibebat.
4. Si dicas, quod hoc intelligitur quo ad caeremonialia; contra.
Caeremonialia enim legis non praecipiebant ab aliquo peccato
abstinere, sed potius quid in figuram esset faciendum. Ergo non magis
manum quam animum cohibebant.
5. Praeterea, lex Moysi perfectior erat quam lex civilis. Sed lex
civilis non tantum cohibet manum, sed etiam animum; alias ad virtutem
non induceret, quae principaliter in animo consistit. Ergo lex
Mosaica non tantum cohibet manum, sed animum.
1. Sed contra, lex nova est perfectior quam lex vetus. Sed nihil
potest esse perfectius quam cohibitio animi et manus. Ergo in lege
veteri non cohibebatur utrumque.
2. Praeterea, Matth. 5, dominus supra praecepta legis, quae ad
factum exterius pertinent, sicut de homicidio, facit additionem de
interiori actu peccati, sicut de ira: quod non esset, si lex vetus
animum cohiberet. Ergo lex vetus animum non cohibebat.
3. Praeterea, nihil cohibet animum nisi gratia. Sed vetus lex
gratiam non conferebat. Ergo animum non cohibebat.
Respondeo dicendum, quod coactio legis, secundum philosophum in fine
Ethic., ad hoc necessaria est, ut illi qui persuasionibus ad bonum
non inclinantur, per poenas cogantur: unde cohibitio legis se extendit
quantum poena inflicta per legem. Sicut autem lex vetus infirmis
animis non nisi terrena promittebat, ita etiam pro peccatis temporalem
poenam infligebat, oculum pro oculo, dentem pro dente. Poenae autem
temporales pro peccatis animi infligi non possunt nisi quatenus in actum
exteriorem prorumpunt; alias enim ab homine de eis judicari non
potest; et ideo lex vetus manum et non animum cohibere dicebatur. Lex
autem nova aeterna promittit et comminatur in praemium et poenam;
aeterna autem poena ab illo judice infligitur qui est cordis scrutator;
et ideo non solum manum, sed etiam animum cohibet: quod patet in hoc
praecepto: non occides, pro cujus transgressione lex vetus hominem
occidebat: sed pro ira interiori lex nova poenam aeternam comminatur:
qui enim irascitur fratri suo, reus erit Concilio; Matth. 5,
22.
Ad primum ergo dicendum, quod lex praeceptis affirmativis et negativis
animum ordinabat ad virtutem, et a vitio retrahebat: non tamen contra
transgressores hujusmodi praeceptorum poenam aliquam ordinare poterat,
secundum quam cohibere vel cogere dicitur; et ideo non sequitur quod
animum cohiberet.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod omnem concupiscentiam quantum ad genus suum
lex prohibebat; non tamen ab omni cohibebat per poenas, sed solum ab
ea quae prorumpebat in actum.
Ad quartum dicendum, quod caeremonialia praecepta indicebant
sacrificia pro certis peccatis, non autem ita pro peccatis cordis sicut
pro peccatis operis; et ita caeremonialia magis manum quam animum
cohibebant.
Ad quintum dicendum, quod lex civilis quamvis intendat per
cohibitionem poenarum ad virtutes inducere, non tamen cogit per poenas
animum, sed solum manum.
|
|