|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lex vetus justificabat
et non occidebat. Matth. 19, 17: si vis ad vitam ingredi,
serva mandata; et loquitur de mandatis Decalogi, sicut ibidem patet.
Sed nullus ad vitam ingreditur nisi justificatus. Ergo lex vetus
justificabat.
2. Praeterea, lex est justitiae quaedam doctrina: quia est ars
aequi et boni. Ergo non potest justificare nisi docendo justitiam.
Sed lex vetus justitiam docebat: nam, concupiscentiam nesciebam esse
peccatum, nisi lex diceret, non concupisces; Roman. 7, 7. Ergo
lex vetus justificabat.
3. Praeterea, omne quod removet dispositiones et causas mortis, non
occidit, sed justificat. Lex vetus hoc faciebat, peccatum
prohibendo. Ergo et cetera.
4. Praeterea, in naturis ita contingit, quod unumquodque ut fit
frequenter, ita natum est fieri, ut dicitur in 2 Phys. Si ergo lex
vetus occidebat ut frequenter, tunc ad hoc nata erat. Sed omne quod
naturam habet ordinatam ad occisionem, est malum. Ergo lex vetus
fuisset mala; quod falsum est.
5. Praeterea, mors non sequebatur ex veteri lege, nisi per
occasionem. Sed etiam ex lege nova sequitur mors per occasionem; 2
Cor. 2, 16: aliis sumus odor mortis in mortem. Sed propter hoc
lex nova non dicitur occidens. Ergo nec lex vetus occidens, sed
justificans, debet dici.
1. Sed contra, 2 Corinth. 3, 6: littera occidit, spiritus
autem vivificat; et loquitur de littera veteris legis. Ergo lex vetus
non justificabat.
2. Praeterea, Rom. 10, 5, justitiam quae ex lege est, qui
fecerit homo, vivit in ea. Glossa: qui operibus legis justificatur,
temporalem habet mercedem, non apud Deum. Sed vera justitia est quae
habet mercedem apud Deum. Ergo lex vetus non justificabat.
3. Praeterea, qui justificatur ex operibus, non justificatur
gratis. Sed justificatio legis non potest esse nisi per opera. Cum
ergo vera justificatio sit gratis, ut patet Rom. 3, videtur quod
lex non justificaret.
Respondeo dicendum, quod lex quodammodo justificabat, et quodammodo
occidebat. Ad cujus intellectum sciendum est, quod justificare
dupliciter hic potest accipi. Uno modo justitiam facere; alio modo
justitiam docere. Justitia autem est duplex: quaedam acquisita;
quaedam infusa. Justitia acquisita ex operibus causatur; et per hunc
modum lex civilis homines justos facit, inquantum per exercitium
operum, habitum justitiae in observatoribus causat; et per hunc modum
etiam lex Mosaica justificare poterat, justitiam acquisitam causando.
Sed de hac justitia nihil ad praesens. Justitia autem infusa a solo
Deo effective est; unde lex per opera eam inducere non potest: sed
per legem novam talis inducitur justitia, quia per sacramenta ejus
gratia confertur, quae justificat formaliter. Sacramenta vero veteris
legis gratiam non conferebant, ut in 4 Lib. dicetur; et ideo lex
vetus nullo modo justificabat quasi justitiam causans, sed quasi
justitiam docens: quia in observatione mandatorum ejus, forma
justitiae consistit. Occidere autem legis littera dicitur et quantum
ad moralia, et quantum ad caeremonialia; sed differenter. Quia
quantum ad caeremonialia, per se loquendo; tempore enim gratiae
revelatae coeperunt esse mortifera. Sed quantum ad moralia non, nisi
accidentaliter, inquantum ex ipsa lege peccatum prohibente, et
auxilium gratiae contra ipsum non ferente, infirmus periculum mortis
sumebat tripliciter. Primo, quia ex hoc ipso quod peccati
commemorationem faciebat ei in quo concupiscentia peccati extincta non
erat, magis in ipsum exardescebat, sicut cum aqua ostenditur
sitienti. Secundo, quia ex hoc ipso quod prohibebatur, ponebatur
quasi in quodam alto et difficili ad habendum; et ideo mens humana
peccato subjecta, vehementius in illud tendebat, sicut scriptum est
Prov. 9, 17: aquae furtivae dulciores sunt. Tertio, quia lex
prohibens, peccati specialem reatum addebat, inquantum non solum
naturalem legem transgrediebatur, sed etiam legis scriptae
praevaricator erat.
Ad primum ergo dicendum, quod observatio mandatorum legis necessaria
est ad vitam aeternam consequendam, quia sine ea ad vitam aeternam
intrare non potest qui tempus habet operandi; non tamen observatio
mandatorum legis ad vitam consequendam sufficiebat, nisi modus
caritatis adjungeretur; quam lex nullo modo causare poterat; et ideo
non perfecte justificabat.
Ad secundum dicendum, quod docere justitiam, non est justitiam facere
perfecte, sed solum dispositive. Invenitur autem aliqua lex,
scilicet lex nova, quae justitiam facit effective per sacramenta, quae
gratiam conferunt.
Ad tertium dicendum, quod per hoc probatur quod lex non occidebat per
se loquendo, sed dispositive justificabat.
Ad quartum dicendum, quod ratio sequeretur, si causa mortis esset ex
lege; non autem erat ex ea, immo potius ad contrarium ordinata erat;
sed causa mortis erat ex peccato eorum quibus lex dabatur; sicut causa
mortis non est ex sole, si febricitantes ad solem stantes moriuntur.
Ad quintum dicendum, quod in lege nova non est aliquis defectus quin
justificare possit, sicut erat in veteri lege; et ideo magis poterat
accipi occasio mortis ex veteri lege quam nova. Ex nova enim lege non
sequitur occasio mortis nisi contemnentibus ipsam, quia volentibus
observare, auxilium praebet: sed lex vetus etiam volentibus
observare, et deficientibus propter infirmitatem, occasio mortis
erat.
|
|