|
Non ancillam et cetera. Sciendum, quod ancilla dupliciter concupisci
potest. Uno modo ad concubitum, et sic pertinet ad sextum
praeceptum; alio modo ad dominium, et sic pertinet ad septimum.
Audistis decem chordas Psalterii. Per decem chordas Psalterii decem
praecepta legis intelliguntur. Sicut enim David egregius psaltes sono
citharae et Psalterii spiritum malum a Saul expellebat, ut dicitur 1
Reg. 16, et ursum et leonem interfecit, ut dicitur in eodem,
17, ita Christus qui per David significatur, corda nostra quasi
Psalterium his decem praeceptis percutiens, omnium mortalium
peccatorum feras in nobis occidit, et virtutes perficit, quibus ad
vitam pervenitur aeternam, in qua cum Christo vivamus per omnia
saecula saeculorum. Amen.
|
|