|
Postquam ostendit Magister conditionem carnis assumptae, et matris de
qua assumpta est, hic movet quasdam dubitationes circa determinata; et
dividitur in duas partes: in prima movet dubitationem circa
propagationem carnis Christi ex remotis parentibus, scilicet Abraham
et Adam; in secunda movet dubitationem circa conceptionem carnis ejus
in proxima matre, ibi: illi autem sententiae qua supra diximus,
carnem verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare
quod Augustinus ait. Circa primum tria facit: primo movet
dubitationem; secundo solvit eam, ibi: quia ea decimatione sicut
Abraham minor Melchisedech ostenditur (...) ita et leviticus
ordo; tertio ex solutione elicit quamdam conclusionem, ibi: quocirca
primitias nostrae massae recte assumpsisse dicitur Christus. Secunda
dubitatio dividitur in quaestionem et solutionem. Solutio incipit
ibi: sed alia ratio illius dicti extitit. Hic est duplex quaestio.
Prima de propagatione carnis Christi ex antiquis patribus. Secunda
de propagatione ejus ex matre. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum
caro Christi in antiquis patribus fuerit peccato obnoxia, vel ab alia
eorum carne secundum differentiam puritatis et infectionis distincta;
2 utrum caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum quantitatem
aliquid determinatum, et materialiter in eis existens; 3 utrum
Christus singulariter habeat inter filios Abrahae ut in eo decimatus
non sit.
|
|