|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caro Christi in antiquis
patribus peccato infecta non fuerit. Corpus enim caeleste non
inficitur nec alteratur ex conjunctione ad aliud corpus. Sed corpus
Christi naturae caelestis fuit: quod videtur ex hoc quod dicitur de
ipso Joan. 3, 31: qui de caelo venit super omnes est. Ergo caro
Christi in antiquis patribus infecta esse non potuit.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod Christus primitias nostrae
carnis assumpsit. Sed caro humana in primo statu infecta non fuit.
Ergo Christus assumpsit carnem nunquam prius infectam.
3. Praeterea, Augustinus, dicit, quod natura humana semper habuit
simul cum vulnere vulneris medicinam. Sed quod est corruptum, non
potest corruptionis esse medicina. Ergo in humana natura semper fuit
aliquid non corruptum vel infectum, unde caro Christi formata est,
quae medicina facta est totius humani generis.
4. Praeterea, nihil sanatur a corruptione, nisi in eo aliquid
incorruptum remanserit; sicut in aegritudine animalis, cum cor
remaneat sanum, ejus virtute membra prius aegra sanantur. Sed
corruptio humani generis sanabilis fuit. Ergo in humana natura aliquid
incorruptum remanserat. Sed nihil est mundius in humana natura quam
caro Christi. Ergo illud de quo formata est caro Christi nunquam in
patribus fuit infectum.
5. Praeterea, in divinam sapientiam nihil coinquinatum incurrit, ut
dicitur Sap. 7. Sed Christus est Dei virtus, et Dei sapientia,
ut dicitur 1 Cor. 1. Ergo caro ejus nunquam coinquinata fuit.
1. Sed contra est quod Magister in littera dicit, carnem Christi,
priusquam assumeretur, peccato fuisse obnoxiam: et idem habetur ab
Hugone de sancto Victore in Lib. de sacramentis.
2. Praeterea, caro Christi non processit ab Abraham nisi per semen
ex quo conceptus est Isaac. Sed semen illud propter carnalem coitus
concupiscentiam pollutum est originali infectione. Ergo caro
Christi, antequam assumeretur, infecta fuit peccato originali.
3. Praeterea, distinctio qualitatis praesupponit distinctionem
naturae subjectae; cum contraria non sint simul in eodem, nec ex
eisdem principiis causentur. Sed caro Christi non fuit distincta
secundum naturam a carne parentum, a quibus propagata est. Ergo nec
secundum qualitatem puritatis et impuritatis; et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod circa hoc fuit duplex haeresis. Una illorum
qui dixerunt, corpus Christi non esse formatum ex eodem ex quo alia
caro hominum formatur; sed quod filius Dei corpus caeleste secum
attulit, et hoc modo per uterum virginis transivit, nihil ex ea
sumens. Hoc autem est haereticum dupliciter. Primo, quia derogat
veritati Scripturae, quae Christum ex muliere factum et natum dicit;
non enim ex ea factus diceretur, nisi ex ea aliquid traxisset unde
materialiter ejus caro fieret; et sic nec beata virgo mater Dei dici
posset. Secundo, quia derogat veritati humanitatis Christi. Cum
enim omnis forma determinatam materiam requirat, si corpus Christi
formaretur ex materia alterius generis ab illa materia de qua formatur
corpus alterius hominis, non esset corpus ejusdem speciei cum
corporibus aliorum hominum; et ita homo aequivoce diceretur, cum sit
essentialis pars hominis. Alius error fuit dicentium, quod caro
Christi secundum quod in parentibus erat, infecta non fuit. Dicunt
enim, quod peccante Adam, Deus conservavit in illo aliquid
incorruptum et non infectum, per quod humana natura sanari posset: et
hoc quidem transfusum est sine aliqua infectione usque ad beatam
virginem, et exinde formatum est corpus Christi. Hoc autem erroneum
reputatur praecipue propter duo. Primo, quia secundum hanc positionem
Christus non esset vere filius virginis, nec vere ex stirpe alicujus
patrum progenitus, nisi solum ex Adam: illa enim pars quae incorrupta
in humana natura remansit in hominibus aliis ab Adam, fuisset quasi
extraneum ab eis, soli autem Adae connaturale quantum ad primum
statum. Secundo, quia tollitur congruus satisfactionis ordo. Sicut
enim non erat decens ut pro Adam et ejus successione corrupta aliquis
satisfaceret qui ex illo genere non esset; ita etiam non esset congruum
ut naturam infectam satisfaciendo sanaret Dei filius, nisi hoc ipsum
quod prius infectum fuerat, assumpsisset. Et ideo dicendum est, quod
caro Christi, secundum quod fuit in patribus, et etiam in ipsa beata
virgine, peccato infecta fuit antequam assumeretur; sed in ipsa
assumptione ab omni infectione peccati purgata est, ut secundum quod
est actu caro Christi, in ea nihil maculae inveniatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus dicitur de caelo venisse, non
ratione naturae assumptae, quasi anima vel corpus ejus prius in caelo
fuerit assumpta, et postmodum per uterum virginis ad nos pervenerit;
sed quantum ad personam assumentem, quae quidem de caelo ad nos venisse
dicitur, non loci mutatione, sed visibilis naturae assumptione.
Ad secundum dicendum, quod Christus dicitur primitias nostrae carnis
assumpsisse, non secundum identitatem rei, ut scilicet natura carnis
quam assumpsit, semper in conditione primi status remanserit, sed
quantum ad similitudinem; quia caro assumpta, prout consideratur actu
caro Christi, sine infectione culpae fuit, sicut et caro primi
hominis ante peccatum, ut Magister in littera exponit.
Ad tertium dicendum, quod caro Christi in Abraham non fuit ut
medicina vulneris in actu, sed solum in potentia, secundum scilicet
quod ex eo propagari poterat illa caro ex qua medicina nostri vulneris
facta est: et ideo non oportet quod fuerit ibi actu sine infectione
vulneris, sed solum in potentia secundum ordinem quo caro Christi ex
ea propaganda erat.
Ad quartum dicendum, quod aliquod corruptum est reparabile
dupliciter. Vel secundum potentiam passivam tantum; et sic oportet ut
remaneat in eo aliquid non corruptum, idest non per corruptionem
annihilatum, sicut dicitur contrarium corrumpi per adventum contrarii:
oportet enim subjectum remanere cum possibilitate ad salutem quae
recuperanda est. Vel secundum potentiam passivam et activam simul,
sicut homo infirmus curabilis est quandoque virtute activa naturae
suae; et quia idem non patitur a seipso, necesse est ut in eo quod sic
reparabile est, sit aliqua pars non corrupta, nec corruptioni
subjecta, sicut cor. Dicendum est ergo quod humana natura non erat
reparabilis nisi secundum potentiam passivam tantum; et ideo non
oportuit quod in ipsa remaneret aliqua pars corruptioni non subjecta;
sed sufficit quod in ea remanserit id quod naturae est cum possibilitate
ad reparationem, subjectum tamen corruptioni.
Ad quintum dicendum, quod caro Christi actu existens caro Christi,
nullo modo fuit infecta; ejus enim emundatio a praecedenti infectione
saltem intellectu praecedit assumptionem; unde in divinam sapientiam
nihil inquinatum incurrere potuit.
|
|