|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur, quod caro Christi fuerit
in antiquis patribus secundum aliquid demonstrabile determinatum. Ut
enim in littera ex Augustino habetur, caro Christi fuit in Abraham
secundum corpulentam substantiam. Sed corpulenta substantia nominat
aliquid determinatum demonstrabile. Ergo per hunc modum fuit caro
Christi in Abraham et in aliis.
2. Praeterea, in formatione corporis Christi duo inveniuntur:
scilicet ratio formationis, quae est principium activum in
conceptione, et materia de qua corpus Christi formatum est. Sed
ratio formationis non descendit ab Adam, ut Augustinus dicit, sed
desuper venit: quia quod in ea natum est, de spiritu sancto est;
Matth. 1, 20. Si ergo ista materia determinata in Adam vel
Abraham non fuerit, ullo modo corpus Christi ex primis parentibus non
venit: quod est inconveniens, quia non pertineret ad eum satisfacere
pro peccato Adae, sicut dictum est. Ergo oportet carnem Christi
fuisse in Abraham et Adam secundum materiam determinatam.
3. Praeterea, si haec materia determinata ex qua corpus Christi
formatum est non fuit in Adam, hoc non potest esse, nisi quia ex
alimento sumpta est. Alimentum autem extraneum est a natura humana.
Ergo caro Christi non est vere de natura humana: quod haereticum
est. Videtur ergo quod materia carnis Christi non sit ex superfluo
alimenti sumpta, sed ex primis parentibus descenderit.
4. Praeterea, major est convenientia quae est secundum identitatem
rei quam quae est secundum proportionem principii ad principiatum. Sed
si materia corporis Christi ex superfluo alimenti sumpta est, realiter
fuit quandoque materia cibi comesti. Non autem potest dici, quod
realiter fuerit in avo vel proavo; etsi forte dicatur, quod ibi fuerit
sicut principiatum est virtute in suo principio. Ergo major esset
convenientia carnis Christi ad animalia, quorum carnes in cibum
sumptae sunt, quam ad Adam vel Abraham; quod est inconveniens.
Ergo idem quod prius.
5. Praeterea, illud quod in se mundum est, non est natum inficere
aliud contraria infectione. Sed beata virgo mundata fuit per primam
sanctificationem ab originali infectione. Ergo virtute animae ejus
nutrimentum assumptum infici non potuit, nec alias infectum erat tali
infectione quae extra humanam naturam non invenitur. Ergo caro
Christi non in beata virgine peccato subjacuisset; quod est erroneum,
ut dictum est. Ergo caro Christi ex superfluo alimenti non fuit
materialiter; et sic idem quod prius.
1. Sed contra, Christus non aliquo modo fuit in parentibus quo alii
homines ibi non fuerunt; sed e converso alii homines aliquo modo ibi
fuerunt quo Christus non fuit. Sed alii homines non fuerunt in primis
parentibus secundum materiam determinatam. Ergo nec Christus in eis
hoc modo fuit. Probatio mediae. Alii homines non descendunt a suis
parentibus nisi mediante semine. Semen autem, ut probat philosophus,
non est aliquid decisum quod fuerit actu pars, sed est superfluum
alimenti, quod est potentia totum. Ergo aliorum hominum materia non
fuit determinate in Adam quasi actu pars ejus existens.
2. Praeterea, generatio secundum naturam in infinitum possibilis est
secundum naturam, hoc modo quod homo ex homine generetur. Si ergo
aliqua materia determinata sumatur ex qua omnis caro decisa sit,
oportet quod infinitorum materia in aliquo finito fuerit. Hoc autem
est impossibile. Ergo impossibile est quod omnium hominum caro et
Christi fuerit in Adam secundum determinatam vel signatam materiam.
Quod autem impossibile sit, sic probatur. Cujuslibet rei naturalis
materia determinatam quantitatem exigit; non enim in quacumque parva
materia potest induci quaecumque forma. Sed infinita non possunt esse
in aliquo finito, nisi secundum quantitatem non determinatam
accipiantur divisione facta, sed semper secundum eamdem proportionem,
ut scilicet totius sumatur dimidium, et dimidii dimidium, et sic in
infinitum: sic enim secundum eamdem proportionem secundo acceptum erit
alterius quantitatis quam primo acceptum. Ergo impossibile est quod
infinitorum corporum naturalium materia sumatur ex aliquo uno finito in
actu.
3. Praeterea, in omni generatione naturale agens univocum inducit
formam suam in materiam quae prius tali formae subjecta non erat, sicut
ignis in materiam aeris, quae prius formae ignis subjecta non erat.
Sed si materia ex qua ille homo formatur secundum aliquid signatum in
Adam fuerit, et in ceteris parentibus; nunquam ejus materia fuisset
humanae naturae non subjecta. Ergo iste modus generationis non esset
conveniens secundum viam generationis naturalis: et sic idem quod
prius.
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones. Una opinio
dicit, quod caro Christi et omnium aliorum hominum fuit in Adam
secundum determinatam materiam hoc modo quod aliqua pars corporis Adae
fuit de qua per multiplicationem quamdam omnium hominum corpora formata
sunt, aut sine permixtione alicujus extranei, ut quidam dicunt, aut
permixto illi materiae aliquo quod ex alimento conversum est: et de hoc
qualiter improbabile videatur, in 2 Lib., dist. 30, qu. 2,
art. 2 et 3, dictum est. Alia opinio est (quae probabilior
videtur), quod alii homines non fuerunt in primo parente nisi secundum
materiam originalem; et Christus hoc modo in primis parentibus fuit.
Sed in hoc differt, quod alii homines fuerunt in primo parente
secundum rationem seminalem, Christus autem non: quod sic videri
potest. In his qui per concubitum generantur, duo concurrunt ad
formationem corporis: scilicet principium activum, quod est in
semine, quod ratio seminalis dicitur: aliud autem est materia ex qua
corpus formatur, quam mater ministrat: utrumque autem horum
originaliter reducitur in primum parentem. Quod enim in semine patris
sit virtus activa ad conceptionem corporis humani, est per virtutem
naturae humanae, quam pater prolis procreandae a suo patre accepit, et
ille ab alio, et sic usque ad Adam. Et sic patet quod ratio
seminalis eorum qui sunt ex semine viri concepti, originaliter ab Adam
descendit. Similiter etiam materia quam mater ministrat, oportet quod
sit praeparata per virtutem generativam ejus: rei enim generatio
naturalis requirit materiam propriam et determinatam: virtus autem
generativa ipsius matris originaliter ab Adam descendit, sicut et
virtus generativa viri; et ideo illi qui ex mare et femina generantur,
descendunt originaliter ab Adam et secundum rationem seminalem, et
secundum materiam: et quia unus modus essendi in est secundum quod
dicitur effectus esse in sua causa efficiente, ut dicitur 4 Phys.;
ideo homines sic concepti dicuntur fuisse in Adam et secundum rationem
seminalem, et secundum materiam originalem. In conceptione autem
Christi virtus activa non fuit nisi spiritus sanctus; materia autem
est per virginem ministrata debito modo praeparata. Unde patet quod
originaliter materia corporis Christi descendit ab Adam, non autem
ratio activa in conceptione ejus ab Adam descendit originaliter; et
ideo Christus fuit in Adam secundum materiam originalem, sed non
secundum rationem seminalem.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur Christus fuisse in Adam
secundum corpulentam substantiam, non est intelligendum quod in Adam
fuerit per modum corpulentae substantiae; sed quia ipsa corpulenta
substantia corporis Christi aliquo modo fuerit in Adam sicut in
originali principio.
Ad secundum dicendum, quod materia corporis Christi, non autem ratio
conceptionis ejus, fuit in Adam: non tamen materia illa fuit in Adam
in actu, quasi aliqua determinata pars ejus, sed virtute tantum,
sicut res dicitur esse in suo principio effectivo unius speciei.
Ad tertium dicendum, quod materia corporis Christi assumpta est ex eo
quod de cibis a beata virgine sumptis in purissimos sanguines ejus
conversum est. Alimentum autem quamvis in principio sit extraneum et
dissimile, tamen in fine est conveniens et simile, ut in 2 de anima
dicitur; unde non sequitur quod materia corporis Christi sit extranea
humanae naturae.
Ad quartum dicendum, quod similitudo et convenientia, magis
attenditur secundum formam quam materiam; ut si ignis generet ex aere
ignem, ignis generatus magis convenit cum igne generante, cum quo
convenit secundum formam, quam cum aere ex quo materialiter generatus
est. Similiter etiam materia corporis Christi magis convenit cum
beata virgine et aliis patribus, quorum virtute effecta est propria
materia corporis humani, quam cum rebus illis quae in cibum sumptae
sunt.
Ad quintum dicendum, quod per primam sanctificationem, ut supra
dictum est, beata virgo a fomite mundata fuit secundum quod inclinat ad
actus personales, non autem remota est illa inclinatio secundum quam
fomes est infectivus naturae: sed hoc factum est per secundam
sanctificationem, ut quidam dicunt; et ideo illud quod erat in beata
virgine ut ordinatum ad propagationem naturae, peccato obnoxium erat;
quamvis erat a peccato mundatum, secundum quod ad personam pertinebat.
|
|