|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod nullus qui de stirpe
Abrahae descendit, in ipso decimatus sit. Quia, ut dicit
Augustinus, quod in eo decimabatur, curabatur. Sed nullus in
parentibus curari vel sanctificari potest, ut supra dictum est. Ergo
nullus in Abraham decimari potuit.
2. Praeterea, sicut post tempora Abrahae in illis qui ex ejus
stirpe descenderunt, valuit circumcisio ad peccati originalis
curationem; ita etiam ante ipsius tempora valuit ad idem virtus
sacrificiorum, decimarum, et oblationum, ut dicit Gregorius in
Moral. Sed quando Abraham circumcisus est, non propter hoc aliquis
de stirpe ejus descendens circumcisus fuit: alias eos non oportuisset
iterum circumcidi. Ergo nec Abraham dante decimas, ejus filii
decimati sunt.
3. Praeterea, decimari aut est decimas dare, aut ad decimas
obligari, aut decima parte privari, sicut dicitur granum decimatum a
quo jam decima pars ablata est. Sed primo modo non potest dici quod
aliquis in patre suo decimetur. Dare enim decimas est quidam actus
personalis. Sed actus personales non transfunduntur a parentibus in
filios, sicut nec peccata actualia. Ergo Abraham dante decimas, non
propter hoc filius ejus decimatus est quasi dans decimas. Similiter
nec secundo modo. Levitae enim et sacerdotes veteris legis ab Abrahae
stirpe descenderunt, qui tamen ad decimas dandum non obligabantur, sed
eas a populo accipiebant. Ergo nec sic omnes filii Abrahae praeter
Christum in ipso decimati sunt, quasi ad decimas obligati. Similiter
nec tertio modo. Quia decimatio respicit id quod est in actu
distinctum; unde triticum non potest esse decimatum ex hoc quod semen
decimatum fuit. Sed filii Abrahae non erant in eo actu distincti,
sed tantum virtute. Ergo nullo modo in eo decimari potuerunt.
4. Sed contra est, quod apostolus, ad Heb. 7, dicit, et in
littera ex verbis Augustini habetur.
5. Praeterea, decimatio quoddam signum servitutis divinae est, cum
ad latriam pertineat. Sed proles in parente ad servitutem obligatur:
servi enim sunt filii, si ex servis parentibus nascantur. Ergo
Abraham dante decimas, filii ejus decimati sunt.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod etiam Christus in Abraham decimatus
sit. Christus enim non habet habitudinem ad Abraham nisi mediante
beata virgine. Sed beata virgo fuit in Abraham decimata. Ergo et
Christus.
2. Praeterea, decimatio convenit filiis Abrahae ex eo, ut in
littera habetur, ratione peccati originalis: quia per concupiscentiam
ex eo propagandi erant. Sed caro Christi in Abraham fuit peccato
obnoxia, ut in littera dicitur. Ergo et in eo Christus decimatus
fuit.
3. Praeterea, decimatio est quidam actus figuralis. Sed Christus
videtur maxime per decimam figurari ratione perfectionis Christi, quae
denario competit. Ergo Christus praecipue in Abraham fuit
decimatus.
1. Sed contra, apostolus, Heb. 7, praefert sacerdotium Christi
sacerdotio Aaron per hoc quod levi ex cujus stirpe Aaron descendit,
Abraham dante decimas decimatus est. Sed Christus in hoc nihil
amplius haberet quam Aaron, si in Abraham similiter decimatus esset.
Ergo nullo modo in eo decimatus fuit.
2. Praeterea, quod multiplicatur miraculose, et non virtute
naturae, non est decimabile, ut patet 4 regum 4: quia Elisaeus non
praecepit viduae, ut de oleo quod miraculose multiplicatum erat,
decimas daret. Sed caro Christi ex Abraham miraculose propagata
est. Ergo Christus in Abraham decimatus non fuit.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod illi qui ex Abraham
per concubitum descenderunt, in Abraham decimati sunt; Christus
autem in eo decimatus non est. Cujus ratio est, quia decimatio non
tantum erat actus moralis, sed etiam figuralis; est enim actus moralis
secundum hoc quod pars quaedam terrae nascentium, et aliorum, in usum
ministrorum Dei et pauperum conferebatur, ut esset cibus in domo
domini, ut habetur Malach. 3. Actus autem figuralis est secundum
hoc quod figurat imperfectionem in eo qui decimas dat, qui perfectionem
ab eo cui dat expectat. In numero enim denario est quaedam
perfectionis ratio, secundum quod limes quidam est; unde novenarius
imperfectionem signat, secundum quod a denario deficit; et ideo qui
decimas dat, in hoc quod novem sibi retinet, et decem alteri dat,
confitetur se imperfectum esse, et perfectionem ab altero expectare;
et inde est quod etiam decimatio quodammodo actus sacramentalis erat,
secundum quod dicta realis confessio ex fide mediatoris procedebat, per
cujus perfectionem ablata est humani generis imperfectio quae erat per
originale peccatum; hoc enim figurabat remedium quod contra originale
peccatum praestabat per modum sacramenti. Illa ergo decimatio qua
Abraham decimas dedit ostendens se liberatore indigere, ad illos
tantum pertinet ex ejus stirpe descendentes qui imperfectionem
originalis peccati ex eo traxerunt, ut similiter sicut ipse
liberationem ab alio expectarent. Non autem originale peccatum ab eo
traxerunt nisi qui per concubitum ex eo descenderunt; solum enim hi
naturam humanam ab eo sicut a principio activo acceperunt. Unde et in
eo secundum rationem seminalem fuisse dicuntur: et propter hoc etiam
simul cum natura, naturae vitium contraxerunt ab Adam vel Abraham.
Christus vero ab Adam vel Abraham non per concubitum descendens
materiam humanae naturae ab eis habuit, quae virtute spiritus sancti in
humanam naturam formata est; et ideo non contraxit originale peccatum;
et ideo non potuit figurari ut imperfectionem habens, et liberatore
indigens; et propter hoc non est decimatus in Abraham.
Ad primum ergo dicendum, quod in verbo Augustini hoc quod dicit,
curabatur, non designat curationem in actu; sed curationis
necessitatem: qui enim sic in eo erant ut curatione indigerent, in eo
decimati sunt.
Ad secundum dicendum, quod nullus dicitur circumcidi nisi secundum
quod actu aliquid patitur. Decimari autem dicitur aliquis etiam
secundum praefigurationem. Unde non est simile de decimatione et
circumcisione.
Ad tertium dicendum, quod decimari nullo horum modorum accipitur: sed
decimari nihil aliud est, prout hic accipitur, quam praefigurari
liberatione indigere. Hoc autem praefigurabatur in Abraham dante
decimas de omnibus qui peccatum originale ab eo contracturi erant,
sicut ipse a suis parentibus contraxerat, ut eadem ratione imperfectio
liberatione indigens in illis figuraretur qua in se esse per decimarum
collationem confitebatur.
Quartum et quintum concedimus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod Christus nullo modo in
Abraham decimatus fuit: cujus ratio patet ex praedictis.
Ad primum ergo dicendum contra hoc objectum, quod quia Christus non
descendit ab Abraham nisi mediante beata virgine; ideo sicut descendit
a beata virgine, ita descendit ab Abraham; unde cum a beata virgine
descenderit non per concubitum, nec ab Abraham per concubitum
descendit; quamvis beata virgo ab Abraham per concubitum descenderit.
Unde non sequitur quod si beata virgo in Abraham decimata fuit, in eo
Christus decimatus fuerit.
Ad secundum dicendum, quod id quod est in potentia, potest
praefigurari mundum vel immundum. Esse autem mundum vel immundum non
convenit nisi rei actu existenti. Quia ergo quod in Abraham actu
erat, totum peccato subjacebat; ideo caro Christi in Abraham peccato
obnoxia fuit. Quia vero ex Abraham caro Christi non sic propaganda
erat ut ex eo infectionem originalem contraheret; ideo in eo Christus
decimatus esse non dicitur; cum decimatio, inquantum figurale quoddam
est, referri possit etiam ad illud quod virtute erat in Abraham.
Ad tertium dicendum, quod decima pars quae Deo redditur, non dicitur
proprie decimari; sed magis novem partes, a quibus decima separatur;
et ideo Christus per decimam signatus decimari non dicitur, sed alii
imperfectionem contrahentes per novenarium designati.
Alia duo concedimus.
|
|