|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur, quod corpus Christi non
fuerit formatum solum ex purissimis sanguinibus virginis, sicut
Damascenus dicit. Eorum enim quae specie conveniunt, est materia
ejusdem rationis: quia forma naturalis materiam determinatam requirit.
Sed aliorum hominum materia est ex eo quod ex viro et muliere
deciditur. Cum ergo Christus, inquantum homo, fuerit ejusdem
speciei cum aliis hominibus, videtur quod corpus ejus non solum ex
sanguinibus matris virginis formatum sit.
2. Praeterea, ad Rom. 1, 3, dicitur: factus est ei ex semine
David secundum carnem. Sed id ex quo fit aliquid, est materia ejus.
Ergo materia corporis Christi non est sanguis, sed semen.
3. Praeterea, in collecta dicitur, quod Deus verbum suum de
virgine carnem sumere voluit. Sed de illo corpus Christi formatum est
quod de virgine sumpsit. Ergo corporis Christi materia non est
sanguis, sed caro.
4. Praeterea, ut in 2 de Generat. dicitur, quae magis
conveniunt, facilius invicem transmutantur. Sed magis convenit cum
carne caro quam sanguis. Ergo convenientius est dicere corpus Christi
ex carne virginis formatum esse quam ex ejus sanguine.
5. Praeterea, generativa non operatur nisi ex eo quod residuum est
nutritivae virtuti; cum nutritiva generativae deserviat. Sanguis
autem non est residuum ab opere nutritivae; immo est quo nutritiva
indiget in via existens ad nutriendum membra. Ergo sanguis non potest
esse materia a virtute generativa ministrata ad conceptionem prolis: et
sic idem quod prius.
1. Sed contra est quod dicit Damascenus, quod divina sapientia ex
purissimis sanguinibus virginis carnem sibi copulavit.
2. Praeterea, corpus Christi non est formatum nisi ex materia quam
virgo ministravit, talem in natura qualem aliae matres ministrant ad
conceptum prolis. Sed, ut in 15 de animalibus dicitur, materia ex
qua corpus conceptum formatur, quam mater ministrat, est sanguis, qui
menstruum dicitur. Ergo et corpus Christi ex sanguine formatum est.
Respondeo dicendum, quod circa materiam de qua corpus hominis formatum
est, variae sunt opiniones. Quidam enim dicunt, quod corpus humanum
formatur ex commixtione seminum, scilicet matris et patris simul, cum
sanguine menstruo; ita quod totum hoc sit materia corporis. Hoc autem
philosophus, in 15 de animalibus, multipliciter destruit,
ostendens, quod id quod ex viro descendit, non est materia humani
corporis, sed solum principium activum, et per rationem, et
experimenta sensibilia, quae magis in rebus naturalibus faciunt fidem:
et hoc patet inspicienti verba ejus. Similiter etiam ostendit quod
semen mulieris nihil facit ad generationem; unde etiam et quaedam
mulieres concipiunt sine hoc quod seminent. Sed sanguis qui menstruum
dicitur, est in mulieribus loco seminis in viris. Et secundum hanc
philosophi opinionem convenientissime potest salvari partus virginis,
si ad conceptionem humani corporis non nisi sanguis mulieris
materialiter requiritur: non enim credendum est quod materiae corporis
Christi, quod sine semine viri conceptum est, aliquid defuerit quod
materialiter ad formationem humani corporis requiratur. Constat etiam
omnibus virginitatem matris confitentibus, absque omni humano semine
conceptionem illam peractam esse. Et ideo materia ex qua corpus
formatur, et in Christo et in aliis hominibus est sanguis per virtutem
generativam matris praeparatus. Ille enim sanguis in mulieribus est
sicut semen in viris; unde et in eodem tempore hoc in viris et illud in
mulieribus incipit, scilicet apud ortum pilorum, et aliorum
accidentium quae sunt signa pubertatis. Sed quia in muliere est calor
generativae deserviens diminutus respectu caloris viri, ideo non potest
in mulieribus superfluum alimenti ad tantam digestionem perduci sicut in
viris: propter quod remanet in forma sanguinis, sicut deficiens a
completa digestione seminis; unde accidit in aliquo multum coeunte ut
sanguinem loco seminis emittat, ut in 15 de animalibus dicitur;
quasi natura non sufficiat ad tantum seminis digerendum quantum
incontinentia quaerit.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum philosophum in 15 et 16 de
animalibus, illud quod a viro emittitur, non efficitur materia in
generatione, sed tantum activum; unde relinquitur quod ex solo
sanguine mulieris materialiter corpus humanum formetur, tam in Christo
quam in aliis hominibus.
Ad secundum dicendum, quod Christus ex semine David dicitur factus
secundum carnem, non sicut ex immediata materia; sed quia materia ex
qua corpus Christi formatum est, originaliter ex semine David
descendit.
Ad tertium dicendum, quod assumptio habet duos terminos, scilicet a
quo, et in quem. Dicitur ergo Dei verbum ex virgine carnem
assumpsisse, non quantum ad terminum a quo, quasi prius esset in
specie carnis quam assumeretur; sed quantum ad terminum ad quem: quia
materia illa simul assumpta est et in carnem formata.
Ad quartum dicendum, quod quamvis caro cum carne magis conveniat
secundum similitudinem speciei; tamen sanguis, ex quo formatur
corpus, magis convenit cum carne et reliquis partibus corporis secundum
proportionem potentiae ad actum, quam caro cum carne; sanguis enim
ille est potentia totum, secundum potentiam passivam, sicut et semen
est potentia totum secundum potentiam activam; caro autem non est
potentia totum, cum sit actu pars ultimum complementum habens jam per
ultimam digestionem. Haec autem convenientia praecipue requiritur ad
hoc quod aliquid ex aliquo fiat: domus enim facilius construitur ex
caemento et lapidibus specie differentibus, quam ex alia domo ejusdem
speciei; ex qua domus construi non potest, nisi in lapides
resolvatur.
Ad quintum dicendum, quod sanguis qui humani corporis materia
ponitur, non est absolute talis qualis per actum nutritivae generatur
ex cibo; sed hoc quod de illo sanguine residuum est ab ultima
digestione nutritiva, in feminis generativae ministrat, quae ipsum
praeparat, ut sit debita materia corporis humani.
|
|