|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur, quod Christo sanctificari
non conveniat. Quia, ut dicitur Hebr. 7, 26: talis decebat ut
esset pontifex nobis qui non habet necessitatem, quemadmodum sacerdos,
prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populo. Sed
Christus sicut venit orare et hostiam offerre pro populo; ita et
sanctificare populum. Ergo nec indiguit ut ipse sanctificaretur.
2. Praeterea, in quolibet ordine primum movens est immobile. Sed
Christus est principium totius humanae sanctificationis. Ergo ipse
sanctificatus non est.
3. Praeterea, omne quod fit, fit ex contrario: generationes enim,
secundum philosophum, ex contrariis sunt. Sed Christus ab omni
peccato, quod sanctitati contrariatur, immunis fuit. Ergo Christus
sanctificari non dicitur.
4. Si dicatur, quod caro ejus antequam esset assumpta, fuit obnoxia
peccato, ut in littera dicitur, unde ratione emundationis ejus
Christus sanctificari dicitur: contra. Hoc nomen Christus est
hypostasis in duabus naturis subsistentis. Ergo nihil potest dici de
Christo quod unionem illam praecesserit. Sed infectio cui in patribus
caro ejus obnoxia fuerat, solum ante unionem fuit. Ergo ratione illa
non potest dici Christus sanctificatus.
1. Sed contra est, quod dicitur Joan. 10, 36: quem pater
sanctificavit et misit in mundum. Ergo Christus sanctificatus est.
2. Praeterea, Christus dicitur unctus. Sed spiritualis unctio
causa est sanctitatis. Ergo et sanctificatus dici potest.
Respondeo dicendum, quod sanctificari est sanctum fieri. Potest
autem aliquis sanctus fieri dupliciter: vel ex sancto, vel ex non
sancto. Ex sancto iterum dupliciter: vel ex minus sancto magis
sanctum, ut dicitur Joan. 17, 17: pater sanctifica eos in
veritate; apostoli enim tunc sancti erant: vel secundum continuationem
sanctitatis eadem quantitate servata, et hoc modo Christus potest esse
sanctificatus, sicut ipse ibidem, 20, dicit: ego pro eis
sanctifico meipsum; eo quod continuatio ratione successionis quemdam
modum sanctificationis habet. Sed hic modus loquendi non videtur
consuetus; unde sic de sanctificatione non loquimur. Ex non sancto
etiam dicitur aliquis sanctus fieri dupliciter; vel ex non sancto
contrarie aut privative, sicut per gratiam peccator sanctificari
dicitur; et hoc modo Christus non potest dici esse sanctificatus,
quia non potest accipi cum consistentia subjecti defectus sanctitatis in
eo fuisse: simul enim fuit homo et sanctus homo: vel ex non sancto
negative: et hoc adhuc distinguendum est: quia vel dicitur ex non
sancto sanctus factus ratione creatae sanctitatis, quae hominis est;
et sic dicitur Christus sanctus factus, sicut et homo factus: aut
ratione sanctitatis increatae; et sic dicitur sanctus factus per modum
quo homo dicitur factus Deus; quae vel est falsa, vel minus
proprietatis habens quam prima, scilicet, Deus factus est homo, ut
infra, distinct. 7, patebit: et ita concedi potest in aliquo sensu
Christum sanctificatum esse.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Christus non indiguit ut pro se
oraret, vel hostias offerret; ita nec indiguit ut hoc modo
sanctificaretur quo alios sanctificare venerat, scilicet per
purgationem peccatorum. Per hoc tamen non removetur quin ipse a tota
Trinitate sanctus sit factus homo, cum prius nec homo, nec sanctus
homo fuerit.
Ad secundum dicendum, quod primum movens in aliquo ordine mobilium non
oportet esse immobile simpliciter, sed immobile secundum idem genus
motus; sicut caelum quod est primum alterans, movetur quidem, sed non
alteratur: non enim est primum movens simpliciter. Similiter etiam
Christus, secundum quod homo, non est primum sanctificans
simpliciter, sed Deus Trinitas; est autem primum sanctificans
inquantum homo, per modum satisfacientis pro peccato; et sic
sanctificatus non est; aliquo tamen modo sanctificatus est.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omne quod fit, ex contrario
fieri, sed solum quod fit per viam generationis et alterationis;
oportet tamen omne quod fit, ex incontingenti fieri, ut in 1
Physic. dicitur, idest quod non contingit simul inesse. Sic autem
contingens non est solum contrarium vel privatio quae requirunt
subjectum, sed etiam negatio, quae consistentiam subjecti non
requirit: et sic ex non sancto Christus factus est sanctus, ut dictum
est.
Quartum concedimus: quia responsio illa non valet.
|
|