|
Primum quod est necessarium Christiano, est fides, sine qua nullus
dicitur fidelis Christianus. Fides autem facit quatuor bona. Primum
est quod per fidem anima coniungitur Deo: nam per fidem anima
Christiana facit quasi quoddam matrimonium cum Deo: Oseae II,
20: sponsabo te mihi in fide. Et inde est quod quando homo
baptizatur, primo confitetur fidem, cum dicitur ei, credis in
Deum?: Quia Baptismus est primum sacramentum fidei. Et ideo dicit
dominus, Marc. ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit. Baptismus enim sine fide non prodest. Et ideo sciendum
est, quod nullus est acceptus Deo sine fide: Hebr. XI, 6: sine
fide autem impossibile est placere Deo. Et ideo dicit Augustinus
super illud Rom. XIV, 23: omne autem quod non est ex fide,
peccatum est: ubi non est aeternae et incommutabilis veritatis
agnitio, falsa est virtus etiam in optimis moribus. Secundo, quia
per fidem inchoatur in nobis vita aeterna: nam vita aeterna nihil aliud
est quam cognoscere Deum: unde dicit dominus, Ioan. XVII, 3:
haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Haec autem
cognitio Dei incipit hic per fidem, sed perficitur in vita futura, in
qua cognoscemus eum sicuti est: et ideo dicitur Hebr. XI, 1:
fides est substantia sperandarum rerum. Nullus ergo potest pervenire
ad beatitudinem, quae est vera cognitio Dei, nisi primo cognoscat per
fidem: Ioan. XX, 29: beati qui non viderunt et crediderunt.
Tertio, quia fides dirigit vitam praesentem: nam ad hoc quod homo
bene vivat, oportet quod sciat necessaria ad bene vivendum: et si
deberet omnia necessaria ad bene vivendum per studium addiscere: vel
non posset pervenire, vel post longum tempus. Fides autem docet omnia
necessaria ad bene vivendum. Ipsa enim docet quod est unus Deus, qui
est remunerator bonorum et punitor malorum; et quod est alia vita, et
huiusmodi: quibus satis allicimur ad bonum, et vitamus malum:
Habac. II, 4: iustus meus ex fide vivit. Et hoc patet, quia
nullus philosophorum ante adventum Christi cum toto conatu suo potuit
tantum scire de Deo et de necessariis ad vitam aeternam, quantum post
adventum Christi scit una vetula per fidem: et ideo dicitur Isai.
XI, 9: repleta est terra scientia domini. Quarto, quia fides est
qua vincimus tentationes: Hebr. XI, 33: sancti per fidem
vicerunt regna. Et hoc patet, quia omnis tentatio vel est a
Diabolo, vel a mundo, vel a carne. Diabolus enim tentat ut non
obedias Deo nec subiiciaris ei. Et hoc per fidem removetur. Nam per
fidem cognoscimus quod ipse est dominus omnium, et ideo sibi est
obediendum: I Petr. V, 8: adversarius vester Diabolus circuit
quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Mundus autem
tentat vel alliciendo prosperis, vel terrendo adversis. Sed haec
vincimus per fidem, quae facit nos credere aliam vitam meliorem ista:
et ideo prospera mundi huius despicimus, et non formidamus adversa: I
Ioan. V, 4: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra:
et etiam quia docet nos credere alia maiora mala, scilicet Inferni.
Caro vero tentat inducendo nos ad delectationes vitae praesentis
momentaneas. Sed fides ostendit nobis quod per has, si eis indebite
adhaeremus, aeternas delectationes amittimus: Ephes. VI, 16:
in omnibus sumentes scutum fidei. Sic ergo patet quod multum est utile
habere fidem. Sed dicit aliquis: stultum est credere quod non
videtur, nec sunt credenda quae non videntur. Respondeo. Dicendum,
quod hoc dubium primo tollit imperfectio intellectus nostri: nam si
homo posset perfecte per se cognoscere omnia visibilia et invisibilia,
stultum esset credere quae non videmus; sed cognitio nostra est adeo
debilis quod nullus philosophus potuit unquam perfecte investigare
naturam unius muscae: unde legitur, quod unus philosophus fuit
triginta annis in solitudine, ut cognosceret naturam apis. Si ergo
intellectus noster est ita debilis, nonne stultum est nolle credere de
Deo, nisi illa tantum quae homo potest cognoscere per se? Et ideo
contra hoc dicitur Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus, vincens
scientiam nostram. Secundo potest responderi, quia dato quod aliquis
magister aliquid diceret in sua scientia, et aliquis rusticus diceret
non esse sicut magister doceret, eo quod ipse non intelligeret, multum
reputaretur stultus ille rusticus. Constat autem quod intellectus
Angeli excedit magis intellectum optimi philosophi, quam intellectus
optimi philosophi intellectum rustici. Et ideo stultus est philosophus
si nolit credere ea quae Angeli dicunt; et multo magis si nolit
credere ea quae Deus dicit. Et contra hoc dicitur Eccli. III,
25: plurima supra sensum hominum ostensa sunt tibi. Tertio
responderi potest, quia si homo nollet credere nisi ea quae
cognosceret, certe non posset vivere in hoc mundo. Quomodo enim
aliquis vivere posset nisi crederet alicui? Quomodo etiam crederet
quod talis esset pater suus? Et ideo est necesse quod homo credat
alicui de iis quae perfecte non potest scire per se. Sed nulli est
credendum sicut Deo: et ideo illi qui non credunt dictis fidei, non
sunt sapientes, sed stulti et superbi, sicut dicit apostolus I ad
Tim. VI, 4: superbus est, nihil sciens. Propterea dicebat II
Tim. I, 12: scio cui credidi et certus sum. Eccli. II, 8:
qui timetis Deum, credite illi. Quare potest etiam responderi, quia
Deus probat quod ea quae docet fides, sunt vera. Si enim rex
mitteret litteras cum sigillo suo sigillatas, nullus auderet dicere
quod illae litterae non processissent de regis voluntate. Constat
autem quod omnia quae sancti crediderunt et tradiderunt nobis de fide
Christi, signata sunt sigillo Dei: quod sigillum ostendunt illa
opera quae nulla pura creatura facere potest: et haec sunt miracula,
quibus Christus confirmavit dicta apostolorum et sanctorum. Si
dicas, quod miracula nullus vidit fieri: respondeo ad hoc. Constat
enim quod totus mundus colebat idola, et fidem Christi persequebatur,
sicut Paganorum etiam historiae tradunt; sed modo omnes conversi sunt
ad Christum, et sapientes et nobiles et divites et potentes et magni
ad praedicationem simplicium et pauperum et paucorum praedicantium
Christum. Aut ergo hoc est miraculose factum, aut non. Si
miraculose, habes propositum. Si non, dico quod non potuit esse
maius miraculum quam quod mundus totus sine miraculis converteretur.
Non ergo quaerimus aliud. Sic ergo nullus debet dubitare de fide,
sed credere ea quae fidei sunt magis quam ea quae videt: quia visus
hominis potest decipi, sed Dei scientia nunquam fallitur.
|
|