|
9. Sicut videmus quod
in uno homine est una anima et unum corpus, et tamen sunt diversa
membra ipsius; ita Ecclesia Catholica est unum corpus, et habet
diversa membra. Anima autem quae hoc corpus vivificat, est spiritus
sanctus. Et ideo post fidem de spiritu sancto, iubemur credere
sanctam Ecclesiam Catholicam. Unde additur in symbolo: sanctam
Ecclesiam Catholicam. Circa quod sciendum est, quod Ecclesia est
idem quod congregatio. Unde Ecclesia sancta idem est quod congregatio
fidelium; et quilibet Christianus est sicut membrum ipsius
Ecclesiae, de qua dicitur Eccli. ult. 31: appropiate ad me
indocti, et congregate vos in domum disciplinae. Haec autem Ecclesia
sancta habet quatuor conditiones: quia est una, quia est sancta, quia
est Catholica, idest universalis, et quia est fortis et firma.
Quantum ad primum sciendum est, quod licet diversi haeretici diversas
sectas adinvenerint, non tamen pertinent ad Ecclesiam, quia sunt
divisi in partes: sed Ecclesia est una. Cant. VI, 8: una est
columba mea, perfecta mea. Causatur autem unitas Ecclesiae ex
tribus. Primo ex unitate fidei. Omnes enim Christiani qui sunt de
corpore Ecclesiae, idem credunt: I Cor. I, 10: idipsum
dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; et Ephes. IV, 5:
unus Deus, una fides, unum Baptisma. Secundo ex unitate spei,
quia omnes firmati sunt in una spe perveniendi ad vitam aeternam: et
ideo dicit apostolus, Ephes. IV, 4: unum corpus et unus
spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Tertio ex
unitate caritatis, quia omnes connectuntur in amore Dei, et ad
invicem in amore mutuo. Ioan. XVII, 22: claritatem quam
dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
Manifestatur autem huiusmodi amor si verus est, quando membra pro se
invicem sunt solicita, et quando invicem compatiuntur. Ephes. IV,
15-16: in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput
Christus: ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem
iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram
uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in
caritate; quia quilibet de gratia sibi collata a Deo, debet proximo
servire. Unde nullus debet contemnere, nec pati ab ista Ecclesia
abiici et expelli; quia non est nisi una Ecclesia in qua homines
salventur, sicut extra arcam Noe nullus salvari potuit. Circa
secundum sciendum, quod est etiam alia congregatio, sed malignantium.
Psal. XXV, 5: odivi Ecclesiam malignantium. Sed haec est
mala, Ecclesia vero Christi est sancta: apostolus, I Cor.
III, 17: templum Dei sanctum est, quod estis vos; unde
dicitur, sanctam Ecclesiam. Sanctificantur autem fideles huius
congregationis ex tribus. Primo, quia sicut Ecclesia cum
consecratur, materialiter lavatur, ita et fideles loti sunt sanguine
Christi. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis
nostris in sanguine suo; Hebr. XIII, 12: Iesus, ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
Secundo ex inunctione: quia sicut Ecclesia inungitur, sic et fideles
spirituali inunctione unguntur, ut sanctificentur: alias non essent
Christiani: Christus enim idem est quod unctus. Haec autem unctio
est gratia spiritus sancti. II Cor. I, 21: qui unxit nos,
Deus; et I Cor. VI, 11: sanctificati estis in nomine domini
nostri Iesu Christi. Tertio ex inhabitatione Trinitatis: nam
ubicumque Deus inhabitat, locus ille sanctus est: unde Genes.
XXVIII, 16: vere locus iste sanctus est; et Psal.
XCII, 5: domum tuam decet sanctitudo, domine. Quarto propter
invocationem Dei. Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine,
et nomen tuum invocatum est super nos. Cavendum est ergo ne post talem
sanctificationem polluamus animam nostram, quae templum Dei est, per
peccatum. Apostolus, I Cor. III, 17: si quis templum Dei
violaverit, disperdet illum Deus. Circa tertium sciendum est, quod
Ecclesia est Catholica, idest universalis: primo quantum ad locum,
quia est per totum mundum, contra Donatistas. Rom. I, 8: fides
vestra annuntiatur in universo mundo; Marc. ult., 15: euntes in
mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. Unde
antiquitus Deus erat notus tantum in Iudaea, nunc autem per totum
mundum. Habet autem haec Ecclesia tres partes. Una est in terra,
alia est in caelo, tertia est in Purgatorio. Secundo est universalis
quantum ad conditionem hominum, quia nullus abiicitur, nec dominus,
nec servus, nec masculus, nec femina. Gal. III, 28: non est
masculus neque femina. Tertio est universalis quantum ad tempus. Nam
aliqui dixerunt, quod Ecclesia debet durare usque ad certum tempus.
Sed hoc est falsum: quia haec Ecclesia incepit a tempore Abel, et
durabit usque ad finem saeculi. Matth. ult., ult.: ecce ego
vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Sed post
consummationem saeculi remanebit in caelo. Circa quartum sciendum
est, quod Ecclesia est firma. Domus autem dicitur firma, primo si
habet bona fundamenta. Fundamentum autem Ecclesiae principale est
Christus. Apostolus, I Cor. III, 11: fundamentum aliud
nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus
Iesus. Secundarium vero fundamentum sunt apostoli, et eorum
doctrina; et ideo firma est: unde in Apoc. XXI, dicitur, quod
civitas habebat duodecim fundamenta, et erant ibi scripta nomina
duodecim apostolorum. Et inde est quod dicitur Ecclesia apostolica.
Exinde etiam est quod ad significandum firmitatem huius Ecclesiae,
b. Petrus dictus est vertex. Secundo apparet firmitas domus, si
conquassata non potest destrui. Ecclesia autem nunquam potuit
destrui: nec a persecutoribus; immo persecutionibus durantibus magis
crevit, et qui eam persequebantur, et quos ipsa persequebatur,
deficiebant: Matth. XXI, 44: qui ceciderit super lapidem
istum, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum; nec ab
erroribus; immo quanto magis errores supervenerunt, tanto magis
veritas manifestata est: II Tim. III, 8: homines corrupti
mente, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient; nec a
tentationibus Daemonum: Ecclesia enim est sicut turris, ad quam
fugit quicumque pugnat contra Diabolum: Prov. XVIII, 10:
turris fortissima nomen domini. Et ideo Diabolus principaliter
conatur ad destructionem eius; sed non praevalet, quia dominus dixit
Matth. XVI, 18: et portae Inferi non praevalebunt adversus
eam; quasi dicat: bellabunt adversum te, sed non praevalebunt. Et
inde est quod sola Ecclesia Petri (in cuius partem venit tota
Italia, dum discipuli mitterentur ad praedicandum) semper fuit firma
in fide: et cum in aliis partibus vel nulla fides sit, vel sit
commixta multis erroribus, Ecclesia tamen Petri et fide viget, et ab
erroribus munda est. Nec mirum: quia dominus dixit Petro, Luc.
XXII, 32: ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides
tua.
|
|