|
10. Sicut in corpore
naturali operatio unius membri cedit in bonum totius corporis, ita in
corpore spirituali, scilicet Ecclesia. Et quia omnes fideles sunt
unum corpus, bonum unius alteri communicatur. Apostolus, Rom.
XII, 5: singuli autem alter alterius membra. Unde et inter alia
credenda quae tradiderunt apostoli, est quod communio bonorum sit in
Ecclesia; et hoc est quod dicitur, sanctorum communionem. Inter
alia vero membra Ecclesiae, principale membrum est Christus, quia
est caput. Ephes. I, 22-23: ipsum dedit caput super omnem
Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Bonum ergo Christi communicatur
omnibus Christianis, sicut virtus capitis omnibus membris; et haec
communicatio fit per sacramenta Ecclesiae, in quibus operatur virtus
passionis Christi, quae operatur ad conferendam gratiam in remissionem
peccatorum. Huiusmodi autem sacramenta Ecclesiae sunt septem.
Primum est Baptismus, qui est regeneratio quaedam spiritualis.
Sicut enim vita carnalis non potest haberi nisi homo carnaliter
nascatur: ita vita spiritualis, vel gratiae, non potest haberi nisi
homo renascatur spiritualiter. Haec autem generatio fit per
Baptismum: Ioan. III, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et
spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Et est sciendum,
quod sicut homo non nascitur nisi semel, sic et semel tantum
baptizatur: unde et sancti addiderunt: confiteor unum Baptisma.
Virtus autem Baptismi est quod purgat ab omnibus peccatis et quantum
ad culpam et quantum ad poenam: et inde est quod nulla poenitentia
imponitur baptizatis, quantumcumque fuerint peccatores; et si statim
moriantur post Baptismum, immediate evolant in vitam aeternam. Inde
est etiam quod licet soli sacerdotes ex officio baptizent, ex
necessitate tamen cuilibet licet baptizare, servata tamen forma
Baptismi, quae est: ego te baptizo in nomine patris et filii et
spiritus sancti. Sumit autem hoc sacramentum virtutem a passione
Christi: Rom. VI, 5: quicumque baptizati sumus in Christo
Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Et inde est quod sicut
Christus fuit tribus diebus in sepulcro, ita fit trina immersio in
aqua. Secundum sacramentum est confirmatio. Sicut enim in illis qui
corporaliter nascuntur, necessariae sunt vires ad operandum; ita
spiritualiter renatis necessarium est robur spiritus sancti. Unde et
apostoli ad hoc quod essent fortes, receperunt spiritum sanctum post
ascensionem Christi: Luc. XXIV, 49: vos autem sedete in
civitate, quousque induamini virtute ex alto. Hoc autem robur
confertur in sacramento confirmationis: et ideo illi qui habent curam
puerorum, debent multum esse soliciti quod confirmentur, quia in
confirmatione confertur magna gratia. Et si decedet, maiorem habet
gloriam confirmatus quam non confirmatus, quia hic habuit plus de
gratia. Tertium sacramentum est Eucharistia. Sicut enim in vita
corporali, postquam homo natus est et vires sumpsit, necessarius est
ei cibus, ut conservetur et sustentetur; ita in vita spirituali post
habitum robur necessarius est ei cibus spiritualis, qui est corpus
Christi. Ioan. VI, 54: nisi manducaveritis carnem filii
hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et
ideo secundum ordinationem Ecclesiae quilibet Christianus semel in
anno debet recipere corpus Christi, digne tamen et munde: quia, ut
dicitur I Cor. XI, 29, qui manducat et bibit indigne, scilicet
cum conscientia peccati mortalis de quo non est confessus, vel non
proponit abstinere, iudicium sibi manducat et bibit. Quartum
sacramentum est poenitentia. Contingit enim in vita corporali quod
quandoque quis infirmatur, et nisi habeat medicinam, moritur; et ita
in vita spirituali quis infirmatur per peccatum: unde necessaria est
medicina ad recuperandam sanitatem. Et haec est gratia quae confertur
in poenitentiae sacramento. Psal. CII, 3: qui propitiatur
omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. In
poenitentia autem tria debent esse: contritio, quae est dolor de
peccato cum proposito abstinendi; confessio peccatorum cum
integritate: et satisfactio quae est per bona opera. Quintum
sacramentum est extrema unctio. In hac enim vita sunt multa quae
impediunt, propter quae homo non potest perfecte consequi purgationem a
peccatis. Et quia nullus potest intrare vitam aeternam nisi sit bene
purgatus, necessarium fuit aliud sacramentum quo homo purgaretur a
peccatis, et liberaretur ab infirmitate, et praepararetur ad introitum
regni caelestis. Et hoc est sacramentum extremae unctionis. Sed quod
non semper curet corporaliter, hoc est quia forte vivere non expedit
saluti animae. Iac. V, 14-15: infirmatur quis in vobis?
Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo
in nomine domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum
dominus; et si in peccatis sit, remittentur ei. Sic ergo patet quod
per quinque sacramenta quae praedicta sunt, habetur perfectio vitae.
Sed quia necessarium est quod huiusmodi sacramenta conferantur per
determinatos ministros, ideo fuit necessarium sacramentum ordinis,
cuius ministerio huiusmodi sacramenta dispensarentur. Nec est
attendenda ad hoc eorum vita, si aliquando ad mala declinant; sed
virtus Christi, per quam ipsa sacramenta efficaciam habent, quorum
ipsi dispensatores sunt: apostolus, I Cor. IV, 1: sic nos
existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum
Dei; et hoc est sextum sacramentum, scilicet ordinis. Septimum
sacramentum est matrimonium, in quo si munde vivunt, homines
salvantur, et possunt sine peccato mortali vivere. Et interdum
declinant coniugati ad venialia, quando eorum concupiscentia non fertur
extra bona matrimonii; et si efferatur extra, tunc declinant ad
mortale. Per haec autem septem sacramenta consequimur peccatorum
remissionem. Et ideo hic statim subditur: remissionem peccatorum.
Per hoc etiam datum est apostolis dimittere peccata. Et ideo
credendum est quod ministri Ecclesiae, ad quos derivata est huiusmodi
potestas ab apostolis, et ad apostolos a Christo, in Ecclesia
habeant potestatem ligandi atque solvendi, et quod in Ecclesia sit
plena potestas dimittendi peccata, sed gradatim, scilicet a Papa in
alios praelatos. Sciendum est etiam, quod non solum virtus passionis
Christi communicatur nobis, sed etiam meritum vitae Christi. Et
quidquid boni fecerunt omnes sancti, communicatur in caritate
existentibus, quia omnes unum sunt: Psal. CXVIII, 63:
particeps ego sum omnium timentium te. Et inde est quod qui in
caritate vivit, particeps est omnis boni quod fit in toto mundo; sed
tamen specialius illi pro quibus specialius fit aliquod bonum. Nam
unus potest satisfacere pro alio, sicut patet in beneficiis, ad quae
plures congregationes admittunt aliquos. Sic ergo per hanc communionem
consequimur duo: unum scilicet quod meritum Christi communicatur
omnibus; aliud quod bonum unius communicatur alteri. Unde
excommunicati, per hoc quod sunt extra Ecclesiam, perdunt partem
omnium bonorum quae fiunt; quod est maius damnum quam damnum alicuius
rei temporalis. Est etiam aliud periculum: quia constat quod per
huiusmodi suffragia impeditur Diabolus ne possit nos tentare: unde
quando quis excluditur ab huiusmodi suffragiis, Diabolus facilius
vincit eum. Et inde est quod in primitiva Ecclesia, cum aliquis
excommunicabatur, statim Diabolus vexabat eum corporaliter.
|
|