|
11. Spiritus sanctus
non solum sanctificat Ecclesiam quantum ad animam, sed virtute eius
resurgent corpora nostra. Rom. 4, 24: qui suscitavit Iesum
Christum dominum nostrum a mortuis; et I Cor. XV, 21: quoniam
quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et
ideo credimus secundum fidem nostram, resurrectionem mortuorum
futuram. Circa quam quatuor consideranda occurrunt. Primum est
utilitas, quae ex fide resurrectionis provenit; secundum est qualitas
resurgentium, quantum ad omnes in generali; tertium quantum ad bonos;
quartum quantum ad malos in speciali. Circa primum sciendum, quod ad
quatuor est nobis utilis fides et spes resurrectionis. Primo ad
tollendum tristitias quas ex mortuis concipimus. Impossibile est enim
quod homo non doleat ad mortem cari sui; sed per hoc quod sperat eum
resurrecturum, multum temperatur dolor mortis. I Thess. IV,
12: nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non
contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent. Secundo aufert
timorem mortis. Nam si homo post mortem non speraret aliam vitam
meliorem, sine dubio mors esset valde timenda, et potius deberet homo
quaecumque mala facere, quam incurrere mortem. Sed quia credimus esse
aliam vitam meliorem, ad quam perveniemus post mortem, constat quod
nullus debet mortem timere, nec timore mortis aliqua mala facere.
Hebr. II, 14-15: ut per mortem destrueret eum qui habebat
mortis imperium, idest Diabolum; et liberaret eos qui timore mortis
per totam vitam obnoxii erant servituti. Tertio reddit sollicitos et
studiosos ad bene operandum. Si enim vita hominis esset tantum ista in
qua vivimus, non inesset hominibus magnum studium ad bene operandum:
quia quidquid faceret, parvum esset, cum eius desiderium non sit ad
bonum determinatum secundum certum tempus, sed ad aeternitatem. Sed
quia credimus quod per haec quae hic facimus, recipiemus bona aeterna
in resurrectione, ideo studemus bona operari. I Cor. XV, 19:
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus
omnibus hominibus. Quarto retrahit a malo. Sicut enim spes praemii
allicit ad bonum operandum, ita timor poenae, quam credimus malis
reservari, retrahit a malo. Ioan. V, 29: et procedent qui bona
fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in
resurrectionem iudicii. Circa secundum sciendum est, quod quantum ad
omnes quadruplex conditio attendi potest in resurrectione. Prima est
quantum ad identitatem corporum resurgentium: quia idem corpus quod
nunc est, et quantum ad carnem et quantum ad ossa resurget; licet
aliqui dixerint quod hoc corpus quod nunc corrumpitur, non resurget;
quod est contra apostolum. Ait I Cor. XV, 53: oportet enim
corruptibile hoc induere incorruptionem; et quia sacra Scriptura
dicit, quod virtute Dei idem corpus ad vitam resurget: Iob XIX,
26: rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum.
Secunda conditio erit quantum ad qualitatem, quia corpora resurgentia
erunt alterius qualitatis quam nunc sint: quia et quantum ad beatos et
quantum ad malos corpora erunt incorruptibilia, quia boni erunt semper
in gloria, et mali semper in poena eorum. I Cor. XV, 53:
oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere
immortalitatem. Et quia corpus erit incorruptibile et immortale, non
erit usus ciborum et venereorum: Matth. XXII, 30: in
resurrectione neque nubent neque nubentur; sed erunt sicut Angeli Dei
in caelo. Et hoc est contra Iudaeos et Saracenos. Iob VII,
10: non revertetur ultra in domum suam. Tertia conditio est quantum
ad integritatem, quia omnes et boni et mali resurgent cum omni
integritate quae ad perfectionem hominis pertinet; non enim erit ibi
caecus vel claudus, nec aliquis defectus. Apostolus I Cor. XV,
52: mortui resurgent incorrupti, idest impassibiles quantum ad
corruptiones praesentes. Quarta conditio est quantum ad aetatem, quia
omnes resurgent in aetate perfecta, idest triginta trium vel duorum
annorum. Cuius ratio est, quia qui nondum pervenerunt ad hoc, non
habent aetatem perfectam, et senes hanc iam amiserunt: et ideo
iuvenibus et pueris addetur quod deest, senibus vero restituetur.
Ephes. IV, 13: donec occurramus omnes in (...) virum
perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Circa tertium
sciendum est, quod quantum ad bonos erit specialis gloria, quia sancti
habebunt corpora glorificata in quibus erit quadruplex conditio. Prima
est claritas: Matth. XIII, 43: fulgebunt iusti sicut sol in
regno patris eorum. Secunda est impassibilitas; I Cor. XV,
43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria; Apoc. XXI,
4: absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors ultra non
erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima
abierunt. Tertia est agilitas: Sap. III, 7: fulgebunt iusti,
et sicut scintillae in arundineto discurrent. Quarta est subtilitas:
I Cor. XV, 44: seminatur corpus animale, surget corpus
spiritale: non quod omnino sit spiritus, sed quia erit totaliter
spiritui subiectum. Circa quartum sciendum, quod damnatorum conditio
contraria erit conditioni beatorum, quia erit in eis poena aeterna: in
qua est quadruplex mala conditio. Nam corpora eorum erunt obscura:
Isai. XIII, 8: facies combustae vultus eorum. Item
passibilia, licet nunquam corrumpantur; quia semper in igne ardebunt,
et nunquam consummabuntur: Isai. LXVI, 24: vermis eorum non
morietur, et ignis eorum non extinguetur. Item erunt gravia: anima
enim erit ibi quasi catenata: Psal. CXLIX, 8: ad alligandos
reges eorum in compedibus. Item erunt quodammodo carnalia et anima et
corpus: Ioel. I, 17: computruerunt iumenta et in stercore suo.
|
|