|
12. Convenienter in
fine omnium desideriorum nostrorum, scilicet in vita aeterna, finis
datur credendis in symbolo, cum dicitur: vitam aeternam. Amen.
Contra quod dicunt illi qui ponunt animam interire cum corpore. Si
enim hoc esset verum, homo esset eiusdem conditionis cum brutis: et
istis convenit illud Psal. XLVIII, 21: homo, cum in honore
esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et
similis factus est illis. Anima enim humana assimilatur Deo in
immortalitate, ex parte autem sensualitatis assimilatur bestiis. Cum
ergo credit quis quod anima moriatur cum corpore, recedit a Dei
similitudine, et bestiis comparatur: contra quos dicitur Sap. II,
22-23: neque mercedem speraverunt iustitiae, nec iudicaverunt
honorem animarum sanctarum: quoniam Deus creavit hominem
inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Est
autem primo considerandum in hoc articulo, quae vita sit vita aeterna.
Circa quod sciendum quod in vita aeterna primum est quod homo
coniungitur Deo. Nam ipse Deus est praemium et finis omnium laborum
nostrorum: Gen. XV, 1: ego protector tuus sum, et merces tua
magna nimis. Consistit autem haec coniunctio in perfecta visione: I
Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate: tunc
autem facie ad faciem. Item consistit in summa laude: Augustinus,
in 22 de Civit. Dei: videbimus, amabimus, et laudabimus;
Isai. LI, 3: gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum
actio, et vox laudis. Item in perfecta satietate desiderii: nam ibi
habebit quilibet beatus ultra desiderata et sperata. Cuius ratio est,
quia nullus potest in vita ista implere desiderium suum, nec unquam
aliquod creatum satiat desiderium hominis: Deus enim solus satiat, et
in infinitum excedit: et inde est quod non quiescit nisi in Deo,
Augustinus, in I Conf.: fecisti nos, domine, ad te, et
inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Et quia sancti in
patria perfecte habebunt Deum, manifestum est quod satiabitur
desiderium eorum, et adhuc gloria excedet. Et ideo dicit dominus,
Matth. XXV, 21: intra in gaudium domini tui. Augustinus:
totum gaudium non intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt
in gaudium. Psal. XVI, 15: satiabor cum apparuerit gloria
tua; et iterum CII, 5: qui replet in bonis desiderium tuum.
Quidquid enim delectabile est, totum est ibi superabundanter. Si
enim appetuntur delectationes, ibi erit summa et perfectissima
delectatio, quia de summo bono, scilicet Deo: Iob XXII, 26:
tunc super omnipotentem deliciis afflues; Psal. XV, 11:
delectationes in dextera tua usque in finem. Item si appetuntur
honores, ibi erit omnis honor. Homines praecipue desiderant esse
reges, quantum ad laicos, et episcopi, quantum ad clericos: et
utrumque erit ibi: Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum
et sacerdotes; Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter
filios Dei. Item si scientia appetitur, ibi erit perfectissima:
quia omnes naturas rerum et omnem veritatem, et quidquid volemus,
sciemus, et quidquid volumus habere, habebimus ibi cum ipsa vita
aeterna. Sap. VII, 11: venerunt mihi omnia bona pariter cum
illa. Prov. X, 24: desiderium suum iustis dabitur. Tertio
consistit in perfecta securitate: nam in mundo isto non est perfecta
securitas: quia quanto quis habet plura et magis eminet, tanto plura
timet et pluribus indiget; sed in vita aeterna nulla est tristitia,
nullus labor, nullus timor. Prov. I 33: abundantia perfruetur,
malorum timore sublato. Quarto consistit in omnium beatorum iucunda
societate, quae societas erit maxime delectabilis: quia quilibet
habebit omnia bona cum omnibus beatis. Nam quilibet diliget alium
sicut seipsum; et ideo gaudebit de bono alterius sicut de suo. Quo
fit ut tantum augeatur laetitia et gaudium unius, quantum est gaudium
omnium. Psal. LXXXVI, 7: sicut laetantium omnium habitatio
est in te. Haec quae dicta sunt, et multa ineffabilia habebunt sancti
qui erunt in patria. Mali vero, qui erunt in morte aeterna, non
minus habebunt de dolore et poena quam boni de gaudio et gloria.
Exaggeratur autem poena eorum, primo ex separatione Dei et omnium
bonorum. Et haec est poena damni, quae respondet aversioni, quae
poena maior est quam poena sensus. Matth. XXV, 30: inutilem
servum eiicite in tenebras exteriores. In vita enim ista mali habent
tenebras interiores, scilicet peccati; sed tunc habebunt etiam
exteriores. Secundo ex remorsu conscientiae. Psal. XLIX,
21: arguam te et statuam contra faciem tuam. Sap. V, 3: prae
angustia spiritus gementes. Et tamen haec poenitentia et gemitus erit
inutilis, quia non propter odium mali, sed propter dolorem poenae.
Tertio ex immensitate poenae sensibilis, scilicet ignis Inferni, qui
animam et corpus cruciabit: quae est acerbissima poenarum, sicut
dicunt sancti; et erunt sicut semper morientes, et nunquam mortui nec
morituri: unde dicitur mors aeterna, quia sicut moriens est in
acerbitate poenarum, sic et illi qui sunt in Inferno. Psal.
XLVIII, 15: sicut oves in Inferno positi sunt: mors depascet
eos. Quarto ex desperatione salutis. Nam si eis daretur spes
liberationis a poenis, eorum poena mitigaretur; sed cum subtrahitur
eis omnis spes, poena efficitur gravissima. Isai. LXVI, 24:
vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Sic ergo
patet differentia inter bene operari et male: quia bona opera ducunt ad
vitam, mala autem trahunt ad mortem; et propter hoc homines deberent
frequenter reducere haec ad memoriam, quia ex hoc provocarentur ad
bonum et retraherentur a malo. Unde et signanter in fine omnium
ponitur: vitam aeternam, ut semper magis memoriae imprimatur: ad quam
vitam nos perducat dominus Iesus Christus, Deus benedictus in
saecula saeculorum. Amen.
|
|