|
1. Inter omnia quae
debent credere fideles, hoc est primum quod debent credere, scilicet
quod sit unus Deus. Considerandum autem, quid significet hoc nomen
Deus: quod quidem nihil est aliud quam gubernator et provisor rerum
omnium. Ille igitur credit Deum esse qui credit omnes res mundi huius
gubernari et provideri ab illo. Qui autem credit quod omnia proveniant
a casu, hic non credit Deum esse. Nullus autem invenitur adeo
stultus qui non credat quod res naturales gubernentur, provideantur,
et disponantur; cum in quodam ordine et certis temporibus procedant.
Videmus enim solem et lunam et stellas, et alias res naturales omnes
servare determinatum cursum; quod non contingeret, si a casu essent:
unde si aliquis esset qui non crederet Deum esse, stultus esset.
Psal. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est Deus.
Sunt autem aliqui qui licet credant Deum gubernare et disponere res
naturales, non tamen credunt Deum esse humanorum actuum provisorem;
qui scilicet credunt actus humanos non disponi a Deo. Cuius ratio
est, quia vident in mundo isto bonos affligi, et malos prosperari:
quod videtur tollere providentiam divinam circa homines: unde in
persona eorum dicitur Iob XXII, 14: circa cardines caeli
perambulat, nec nostra considerat. Hoc autem est valde stultum. Nam
istis accidit, sicut si aliquis nesciens medicinam, videret medicum
propinantem uni infirmo aquam, alteri vinum, secundum scilicet quod
ars medicinae dictat: crederet quod hoc fiat a casu, cum nesciat artem
medicinae, quae ex iusta causa hoc facit, scilicet quod isti dat
vinum, illi vero aquam. Sic est de Deo. Deus enim ex iusta causa
et sua providentia disponit ea quae sunt hominibus necessaria; et sic
quosdam bonos affligit, et quosdam malos in prosperitate dimittit.
Unde qui credit hoc provenire a casu, est et reputatur insipiens:
quia non contingit hoc, nisi quia nescit artem et causam dispositionis
divinae. Iob XI, 6: ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et
quod multiplex esset lex eius. Et ideo firmiter credendum est, quod
Deus gubernat et disponit non solum res naturales, sed etiam actus
humanos. Psal. XCIII, 7, 8 et 9: et dixerunt, non videbit
dominus, nec intelliget Deus Iacob. Intelligite insipientes in
populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non
audiet; aut qui finxit oculum, non considerat? (...) V. 10.
Dominus scit cogitationes hominum. Omnia ergo videt, et
cogitationes, et occulta voluntatis. Unde et hominibus specialiter
imponitur necessitas bene faciendi, quia omnia quae cogitant et
faciunt, divino conspectui sunt manifesta, apostolus Hebr. IV,
13: omnia nuda sunt et aperta oculis eius. Est autem credendum,
quod hic Deus qui omnia disponit et regit, sit unus Deus tantum.
Cuius ratio est, quia illa dispositio rerum humanarum est bene
disposita, in qua multitudo invenitur disponi et gubernari per unum.
Nam multitudo praesidentium inducit saepe dissensionem in subditis:
unde cum divinum regimen praeeminet regimini humano, manifestum est
quod regnum mundi non est per multos deos, sed per unum tantum. Sunt
autem quatuor, ex quibus homines inducti sunt ad ponendum plures deos.
Primum est imbecillitas intellectus humani. Nam homines imbecillis
intellectus non valentes corporalia transcendere, non crediderunt
aliquid esse ultra naturam corporum sensibilium; et ideo inter corpora
illa posuerunt praeeminere et disponere mundum, quae pulchriora et
digniora inter ea videbantur, et eis attribuebant et impendebant
divinum cultum: et huiusmodi sunt corpora caelestia, scilicet sol et
luna et stellae. Sed istis accidit sicut alicui eunti ad curiam
regis, qui volens videre regem, credit quemcumque bene indutum vel in
officio constitutum, regem esse: de quibus dicitur Sap. XIII,
2: solem et lunam, aut gyrum stellarum rectores orbis terrarum deos
putaverunt; Isai. LI, 6: levate in excelsum oculos vestros, et
videte sub terra deorsum: quia caeli sicut fumus liquescent, et terra
sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec
interibunt; salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non
deficiet. Secundo provenit ex adulatione hominum. Nam aliqui
volentes adulari dominis et regibus, honorem Deo debitum eis
exhibuerunt, obediendo eis, et subiiciendo se eis: unde et aliquos
post mortem fecerunt deos, alios etiam in vita dixerunt deos. Iudith
V, 29: sciat omnis gens, quomodo Nabuchodonosor Deus terrae
est, et praeter ipsum alius non est. Tertio provenit ex carnali
affectu ad filios et consanguineos: nam aliqui propter nimium amorem
quem ad suos habebant, faciebant statuas post eorum mortem, et sic ex
hoc processum est quod illis statuis divinum cultum impendebant: de
quibus dicitur Sap. XIV, 21: quoniam aut effectui aut regibus
deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis
imposuerunt. Quarto ex malitia Diaboli. Ipse enim ab initio voluit
aequiparari Deo: unde ipse ait, Isai. XIV, 13-14: ponam
sedem meam ab Aquilone, in caelum conscendam, et ero similis
altissimo. Et hanc voluntatem nondum deposuit; et ideo totus conatus
suus in hoc existit ut faciat se ab hominibus adorari, et sacrificia
sibi offerri: non quod delectetur in uno cane vel Cato qui ei
offertur, sed delectatur in hoc quod ei impendatur reverentia sicut
Deo: unde et Christo dixit, Matth. IV, 9: haec omnia tibi
dabo, si cadens adoraveris me. Inde est etiam quod intrantes idola,
dabant responsa, ut scilicet venerarentur ut dii. Psalm. XCV,
5: omnes dii gentium Daemonia; apostolus, I Cor. X, 20: sed
quae immolant gentes, Daemoniis immolant, et non Deo. Licet autem
haec sint horribilia, sunt tamen aliquando et multi qui frequenter
incidunt in istas quatuor causas. Et licet non ore aut corde, tamen
factis ostendunt se credere plures deos. Nam qui credunt quod corpora
caelestia possunt in voluntatem hominis imprimere, et qui in factis
suis certa accipiunt tempora, ii ponunt corpora caelestia esse deos,
et aliis dominari, facientes astrolabia. Ierem. X, 2: a signis
caeli nolite metuere quae timent gentes, quia leges populorum vanae
sunt. Item omnes illi qui obediunt regibus plusquam Deo, vel in
illis in quibus non debent, constituunt eos deos suos. Act. V,
29: obedire oportet Deo magis quam hominibus. Item illi qui
diligunt filios aut consanguineos plusquam Deum, ostendunt factis suis
plures esse deos. Vel etiam illi qui diligunt escam plusquam Deum:
de quibus apostolus Phil. III, 19: quorum Deus venter est.
Item omnes illi qui insistunt veneficiis et incantationibus, credunt
Daemones esse deos: cuius ratio est, quia petunt a Daemonibus id
quod solus Deus dare potest, scilicet revelationem alicuius rei
occultae, et veritatem futurorum. Est ergo primo credendum quod Deus
est unus tantum. Sicut dictum est, primum quod credere debemus, est
quod sit unus solus Deus; secundum est quod iste Deus sit creator et
factor caeli et terrae, visibilium et invisibilium. Et ut rationes
subtiles dimittantur ad praesens; quodam rudi exemplo manifestatur
propositum, quod scilicet omnia sunt a Deo creata et facta. Constat
enim quod si aliquis intraret domum aliquam, et in ipsius domus
introitu sentiret calorem, postmodum vadens interius sentiret maiorem
calorem, et sic deinceps, crederet ignem esse interius, etiam si
ipsum ignem non videret qui causaret dictos calores: sic quoque
contingit consideranti res huius mundi. Nam ipse invenit res omnes
secundum diversos gradus pulchritudinis et nobilitatis esse dispositas;
et quanto magis appropinquant Deo, tanto pulchriora et meliora
invenit. Unde corpora caelestia pulchriora et nobiliora sunt quam
corpora inferiora, et invisibilia visibilibus. Et ideo credendum est
quod omnia haec sunt ab uno Deo, qui dat suum esse singulis rebus, et
nobilitatem. Sap. XIII, 1: vani sunt autem omnes homines in
quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non
potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes,
agnoverunt quis esset artifex; et infra, 5: a magnitudine enim
speciei et creaturae cognoscibiliter poterit creator horum videri. Sic
ergo pro certo debet nobis constare quod omnia quae sunt in mundo, a
Deo sunt. Circa hoc autem debemus vitare tres errores. Primus est
error Manichaeorum, qui dicunt quod omnia visibilia creata sunt a
Diabolo; et ideo Deo solum attribuunt creationem invisibilium. Et
causa huius erroris est, quia ipsi Deum asserunt summum bonum, sicut
et verum est, et omnia quae a bono sunt, bona esse: unde nescientes
discernere quid sit malum et quid bonum, crediderunt quod omnia illa
quae sunt aliqualiter mala, simpliciter essent mala; sicut ignis,
quia urit, dicitur ab eis simpliciter malus; et aqua, quia suffocat;
et sic de aliis. Unde, quia nihil istorum sensibilium est simpliciter
bonum, sed aliqualiter malum et deficiens, dixerunt, quod visibilia
omnia non sunt facta a Deo bono, sed a malo. Contra hos ponit
Augustinus tale exemplum. Si aliquis intraret domum fabri, et
inveniret instrumenta ad quae impingeret, et laederent eum, et ex hoc
reputaret illum fabrum malum, quia tenet talia instrumenta, stultus
esset, cum faber ea teneat ad opus suum. Ita stultum est dicere,
quod per hoc creaturae sint malae, quia sunt in aliquo nocivae; nam
quod uni est nocivum, alteri est utile. Hic autem error est contra
fidem Ecclesiae; et ideo ad hunc removendum, dicitur: visibilium
omnium et invisibilium Gen. I, 1: in principio creavit Deus
caelum et terram. Ioan. I, 3: omnia per ipsum facta sunt.
Secundus est error ponentium mundum ab aeterno: secundum quem modum
loquitur Petrus dicens (II Petr. III, 4): ex quo patres
dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Et isti ducti
sunt ad hanc positionem, quia nescierunt considerare principium mundi.
Unde, sicut Rabbi Moyses dicit, istis contingit sicut puero, qui
si statim cum nascitur, poneretur in insula, et nunquam videret
mulierem praegnantem, nec puerum nasci; et diceretur isti puero,
quando magnus esset, qualiter homo concipitur, portatur in utero, et
nascitur; nulli crederet sibi dicenti, quia impossibile sibi videretur
quod homo posset esse in utero matris. Sic isti considerantes statum
mundi praesentem, non credunt quod inceperit. Est etiam hoc contra
fidem Ecclesiae: et ideo ad hoc removendum dicitur: factorem caeli et
terrae. Si enim fuerunt facta, constat quod non semper fuerunt; et
ideo dicitur in Psal. CXLVIII, 5: dixit et facta sunt.
Tertius est error ponentium Deum fecisse mundum ex praeiacenti
materia. Et ad hoc ducti sunt, quia voluerunt metiri potentiam Dei
secundum potentiam nostram: et ideo, quia homo nihil potest facere
nisi ex praeiacenti materia, crediderunt quod eodem modo et Deus:
unde dixerunt, quod in productione rerum habuit materiam praeiacentem.
Sed hoc non est verum. Nam homo ideo nihil potest facere sine
praeiacenti materia, quia est factor particularis, et non potest
inducere nisi hanc formam in determinata materia ab aliquo alio
praesupposita. Cuius ratio est, quia virtus sua est determinata ad
formam tantum; et ideo non potest esse causa nisi huius. Deus autem
est universalis causa omnium rerum, et non solum creat formam, sed
etiam materiam; unde et de nihilo omnia fecit. Et ideo ad removendum
hunc errorem dicitur: creatorem caeli et terrae. In hoc enim
differunt creare et facere, quia creare est de nihilo aliquid facere:
facere autem est de aliquo aliquid facere. Si ergo ex nihilo fecit,
credendum est quod iterum posset omnia facere, si destruerentur: unde
potest caecum illuminare, mortuum suscitare, et cetera opera
miraculosa facere. Sap. XII, 18: subest enim tibi, cum
volueris, posse. Ex huiusmodi autem consideratione homo dirigitur ad
quinque. Primo ad cognitionem divinae maiestatis. Nam factor
praeeminet factis: unde quia Deus est factor omnium rerum, constat
eum eminentiorem omnibus rebus. Sap. XIII, 3: quorum si specie
delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior
est (...) ib. 4: aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,
intelligant ab illis quomodo qui haec fecit, fortior est illis. Et
inde est quod quidquid potest intelligi vel cogitari, minus est ipso
Deo. Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus, vincens scientiam
nostram. Secundo ex hoc dirigitur ad gratiarum actionem: quia enim
Deus est creator omnium rerum, certum est quod quidquid sumus et
quidquid habemus, a Deo est. Apostolus, I Cor. IV, 7: quid
habes quod non accepisti? Psal. XXIII, 1: domini est terra et
plenitudo eius, orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Et
ideo debemus ei reddere gratiarum actiones: Psal. CXV, 12:
quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? Tertio
inducitur ad patientiam in adversis. Nam licet omnis creatura sit a
Deo, et ex hoc sit bona secundum suam naturam; tamen si in aliquo
noceat, et inferat nobis poenam, debemus credere quod illa poena sit a
Deo; non tamen culpa: quia nullum malum est a Deo, nisi quod
ordinatur ad bonum. Et ideo si omnis poena quam homo suffert est a
Deo, debet patienter sustinere. Nam poenae purgant peccata,
humiliant reos, provocant bonos ad amorem Dei. Iob II, 10: si
bona suscepimus de manu domini, mala autem quare non sustineamus?
Quarto inducimur ad recte utendum rebus creatis: nam creaturis debemus
uti ad hoc ad quod factae sunt a Deo. Sunt autem factae ad duo:
scilicet ad gloriam Dei, quia universa propter semetipsum (id est ad
gloriam suam) operatus est dominus, ut dicitur Prov. XVI, 4,
et ad utilitatem nostram: Deut. IV, 19: quae fecit dominus
Deus tuus in ministerium cunctis gentibus. Debemus ergo uti rebus ad
gloriam Dei, ut scilicet in hoc placeamus Deo; et ad utilitatem
nostram, ut scilicet ipsis utendo, non committamus peccatum. I
Paralip. XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manu tua
accepimus dedimus tibi. Quidquid ergo habes, sive scientiam, sive
pulchritudinem, totum debes referre, et uti eo ad gloriam Dei.
Quinto ducimur ex hoc in cognitionem dignitatis humanae. Deus enim
omnia facit propter hominem, sicut dicitur in Psal. VIII, 8:
omnia subiecisti sub pedibus eius. Et homo magis est similis Deo
inter creaturas post Angelos: unde dicitur Genes. I, 26:
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Hoc quidem non
dixit de caelo sive de stellis, sed de homine. Non autem quantum ad
corpus, sed quantum ad animam, quae est liberam voluntatem habens et
incorruptibilis, in quo magis assimilatur Deo quam ceterae creaturae.
Debemus ergo considerare hominem post Angelos digniorem esse ceteris
creaturis, et nullo modo dignitatem nostram diminuere propter peccata
et propter inordinatum appetitum rerum corporalium, quae viliores sunt
nobis, et ad servitium nostrum factae; sed eo modo debemus nos habere
quo Deus fecit nos. Deus enim fecit hominem ut praeesset omnibus quae
sunt in terra, et ut subsit Deo. Debemus ergo dominari et praeesse
rebus; Deo autem subesse, obedire, ac servire: et ex hoc
perveniemus in fruitionem Dei: quod nobis praestare et cetera.
|
|