|
2. Non solum est
necesse Christianis unum Deum credere, et hunc esse creatorem caeli
et terrae et omnium; sed etiam necesse est ut credant quod Deus est
pater, et quod Christus sit verus filius Dei. Hoc autem, sicut
dicit beatus Petrus in canonica sua II, cap. I, non est
fabulosum, sed certum et probatum per verbum Dei in monte: unde dicit
ibidem, XVI, 18: non enim doctas fabulas secuti, notam facimus
vobis domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam; sed
speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo patre
honorem et gloriam, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica
gloria: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum
audite. Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum
ipso in monte sancto. Ipse etiam Christus Iesus in pluribus locis
vocat Deum patrem suum, et se dicit filium Dei: et apostoli et
sancti patres posuerunt inter articulos fidei quod Christus est filius
Dei, dicentes: et in Iesum Christum filium eius, scilicet Dei.
Supple, credo. Sed aliqui haeretici fuerunt qui hoc perverse
crediderunt. Photinus enim dicit, quod Christus non est aliter
filius Dei quam boni viri, qui bene vivendo merentur dici filii Dei
per adoptionem, faciendo Dei voluntatem; et ita Christus qui bene
vixit et fecit Dei voluntatem, meruit dici filius Dei: et voluit
quod Christus non fuerit ante beatam virginem, sed tunc incepit quando
ex ea conceptus est. Et sic in duobus erravit. Primo in hoc quod non
dixit eum verum filium Dei secundum naturam; secundo quod dixit, eum
secundum totum suum esse ex tempore incepisse; cum fides nostra teneat
quod filius sit Dei per naturam, et quod ab aeterno sit: et de his
habemus expressas auctoritates contra eum in sacra Scriptura. Nam
contra primum dicitur, quod sit non filius solum, sed etiam
unigenitus. Ioan. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris,
ipse enarravit. Contra secundum, Ioan. VIII, 58: antequam
Abraham fieret, ego sum. Constat autem quod Abraham ante beatam
virginem fuit: et ideo sancti patres addiderunt in alio symbolo contra
primum, filium Dei unigenitum; contra secundum, et ex patre natum
ante omnia saecula. Sabellius vero licet diceret quod Christus fuit
ante beatam virginem, dixit tamen quod non est alia persona patris,
alia filii, sed ipse pater est incarnatus; et ideo eadem est persona
patris et filii. Sed hoc est erroneum, quia aufert Trinitatem
personarum: et contra hoc est auctoritas Ioan. VIII, 16:
solus non sum; sed ego, et qui misit me, pater. Constat autem
nullum a se mitti. Sic ergo mentitur Sabellius: et ideo in symbolo
patrum additur: Deum de Deo, lumen de lumine; idest, Deum filium
de Deo patre, et filium qui est lumen, de lumine patre esse, credere
debemus. Arius autem licet diceret quod Christus fuerit ante beatam
virginem, et quod alia fuerit persona patris, alia filii, tamen tria
attribuit Christo. Primum est quod filius Dei fuit creatura;
secundum est quod non ab aeterno, sed ex tempore factus sit a Deo
nobilissima creaturarum; tertium est quod non fuerit unius naturae
Deus filius cum Deo patre, et sic quod non fuerit verus Deus. Sed
hoc similiter est erroneum, et contra auctoritates sacrae Scripturae.
Dicitur enim Ioan. X, 30: ego et pater unum sumus, scilicet in
natura; et ideo sicut pater fuit semper, ita et filius; et sicut
pater est verus Deus, ita et filius. Ubi ergo dicitur ab Ario,
Christum fuisse creaturam, e contra dicitur in symbolo a patribus,
Deum verum de Deo vero; ubi autem dicitur eum non fuisse ab aeterno,
sed ex tempore, e contra in symbolo dicitur, genitum, non factum;
contra illud vero quod dicitur eum non esse eiusdem substantiae cum
patre, additur in symbolo, consubstantialem patri. Patet ergo quod
credere debemus, quod Christus unigenitus Dei est, et vere filius
Dei, et quod semper fuerit cum patre, et quod alia est persona
filii, alia patris, et quod unius est naturae cum patre. Sed hoc
credimus hic per fidem, cognoscemus autem in vita aeterna per perfectam
visionem. Et ideo ad consolationem nostram dicemus aliquid de his.
Sciendum est igitur, quod diversa diversum modum generationis habent.
Generatio autem Dei alia est quam generatio aliarum rerum: unde non
possumus attingere ad generationem Dei, nisi per generationem eius
quod in creaturis magis accedit ad similitudinem Dei. Nihil est autem
Deo ita simile sicut anima hominis, ut dictum est. Modus autem
generationis in anima est quia homo cogitat per animam suam aliquid,
quod vocatur conceptio intellectus; et huiusmodi conceptio oritur ex
anima, sicut ex patre, et vocatur verbum intellectus, sive hominis.
Anima igitur cogitando generat verbum suum. Sic et filius Dei nihil
est aliud quam verbum Dei; non sicut verbum exterius prolatum, quia
illud transit, sed sicut verbum interius conceptum: et ideo ipsum
verbum Dei est unius naturae cum Deo, et aequale Deo. Unde et
beatus Ioannes de verbo Dei loquens, tres haereses destruxit. Primo
haeresim Photini, quae tacta est, cum dicit: in principio erat
verbum; secundo Sabellii, cum dicit, et verbum erat apud Deum;
tertio Arii, cum dicit, et Deus erat verbum. Verbum autem aliter
est in nobis, et aliter in Deo. In nobis enim verbum nostrum est
accidens; sed in Deo verbum Dei est idem quod ipse Deus, cum nihil
sit in Deo quod non sit essentia Dei. Nullus autem potest dicere
quod Deus non habeat verbum, quia contingeret Deum esse
insipientissimum: et ideo sicut fuit semper Deus, ita et verbum
eius. Sicut autem artifex facit omnia per formam quam praecogitavit in
corde suo, quod est verbum eius; ita et Deus omnia facit verbo suo,
sicut per artem suam. Ioan. I, 3: omnia per ipsum facta sunt.
Si ergo verbum Dei est filius Dei, et omnia Dei verba sunt
similitudo quaedam istius verbi; debemus primo libenter audire verba
Dei: hoc est enim signum quod diligamus Deum, si verba illius
libenter audimus. Secundo debemus credere verbis Dei, quia ex hoc
verbum Dei habitat in nobis, idest Christus, qui est verbum Dei,
apostolus, Ephes. III, 17: habitare Christum per fidem in
cordibus vestris. Ioan. V, 38: verbum Dei non habetis in vobis
manens. Tertio oportet quod verbum Dei in nobis manens continue
meditemur; quia non solum oportet credere, sed meditari; aliter non
prodesset; et huiusmodi meditatio valet multum contra peccatum.
Psal. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non
peccem tibi; et iterum de viro iusto dicitur Psal. I, 2: in lege
eius meditabitur die ac nocte. Unde de beata virgine dicitur Luc.
II, 51, quod conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
Quarto oportet quod homo verbum Dei communicet aliis, commonendo,
praedicando, et inflammando. Apostolus, Ephes. IV, 29: omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad
aedificationem. Idem, Colos. III, 16: verbum Christi
habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes et
commonentes vosmetipsos. Idem, I Tim. IV, 2: praedica
verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni
patientia et doctrina. Ultimo verbum Dei debet executioni mandari.
Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum,
fallentes vosmetipsos. Ista quinque servavit per ordinem beata Maria
in generatione verbi Dei ex se. Primo enim audivit: spiritus sanctus
superveniet in te, Luc. II, 35, secundo consensit per fidem:
ecce ancilla domini, ibid. 38, tertio tenuit et portavit in utero,
quarto protulit et peperit eum, quinto nutrivit et lactavit eum; unde
Ecclesia cantat: ipsum regem Angelorum sola virgo lactabat ubere de
caelo pleno.
|
|