|
3. Non solum est
necessarium credere Christiano filium Dei, ut ostensum est; sed
etiam oportet credere incarnationem eius. Et ideo beatus Ioannes
postquam dixerat multa subtilia et ardua, consequenter insinuat nobis
eius incarnationem, cum dicit: et verbum caro factum est. Et ut de
hoc aliquid capere possimus, duo exempla ponam in medium. Constat
quod filio Dei nihil est ita simile sicut verbum in corde nostro
conceptum, non prolatum. Nullus autem cognoscit verbum dum est in
corde hominis, nisi ille qui concipit; sed tunc primo cognoscitur cum
profertur. Sic verbum Dei dum erat in corde patris non cognoscebatur
nisi a patre tantum: sed carne indutum, sicut verbum voce, tunc primo
manifestatum et cognitum est. Bar. III, 38: post hoc in terris
visus est, et cum hominibus conversatus est. Aliud exemplum est,
quia licet verbum prolatum cognoscatur per auditum, tamen non videtur
nec tangitur; sed cum scribitur in charta, tunc videtur et tangitur.
Sic et verbum Dei et visibile et tangibile factum est, cum in carne
nostra fuit quasi scriptum: et sicut charta in qua verbum regis
scriptum est, dicitur verbum regis; ita homo cui coniunctum est verbum
Dei in una hypostasi, dicitur filius Dei. Isai. VIII, 1:
sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis; et ideo
sancti apostoli dixerunt: qui conceptus est de spiritu sancto, natus
ex Maria virgine. In quo quidem multi erraverunt: unde et sancti
patres in alio symbolo, in synodo Nicaena, multa addiderunt, per
quae nunc omnes errores destruuntur. Origenes enim dixit, quod
Christus est natus, et etiam venit in mundum, ut etiam salvaret
Daemones: unde dixit Daemones omnes esse salvandos in fine mundi.
Sed hoc est contra sacram Scripturam. Dicit enim Matth. XXV,
41: discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est
Diabolo et Angelis eius. Et ideo ad hoc removendum additur: qui
propter nos homines (non propter Daemones) et propter nostram
salutem. In quo quidem magis apparet amor Dei ad nos. Photinus vero
voluit quod Christus natus esset de beata virgine; sed addidit quod
esset purus homo, qui bene vivendo et faciendo voluntatem Dei, meruit
filius Dei fieri, sicut et alii sancti: contra quod dicitur Ioan.
VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed
voluntatem eius qui misit me. Constat autem quod non descendisset nisi
ibi fuisset; et si fuisset purus homo, non fuisset in caelo: et ideo
ad hoc removendum additur: descendit de caelis. Manichaeus vero
dixit, quod, licet filius Dei fuerit semper, et descenderit de
caelo, tamen non habuit veram carnem, sed apparentem. Sed hoc est
falsum: non enim decebat doctorem veritatis aliquam falsitatem habere:
et ideo sicut ostendit veram carnem, sic habuit. Unde dixit, Luc.
XXIV, 39: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non
habet, sicut me videtis habere. Et ideo ad hoc removendum
addiderunt: et incarnatus est. Ebion vero, qui fuit genere
Iudaeus, dixit quod Christus natus est de beata virgine, sed ex
commixtione viri, et ex virili semine. Sed hoc est falsum, quia
Angelus dixit, Matth. I, 20: quod enim in ea natum est de
spiritu sancto est; et ideo sancti patres ad hoc removendum
addiderunt: de spiritu sancto. Valentinus autem licet confiteretur
quod Christus conceptus fuerit de spiritu sancto, voluit tamen quod
spiritus sanctus portaverit unum corpus caeleste, et posuerit in beata
virgine, et hoc fuit corpus Christi: unde nihil aliud operata est
beata virgo, nisi quod fuit locus eius: unde dixit quod illud corpus
transivit per beatam virginem sicut per aquaeductum. Sed hoc est
falsum; nam Angelus dixit ei, Luc. I, 35: quod enim ex te
nascetur sanctum, vocabitur filius Dei; et apostolus, Galat.
IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum
factum ex muliere. Et ideo addiderunt: natus ex Maria virgine.
Arius vero et Apollinarius dixerunt, quod, licet Christus fuerit
verbum Dei, et natus ex Maria virgine, tamen non habuit animam, sed
loco animae fuit ibi divinitas. Sed hoc est contra Scripturam; quia
Christus dixit, Ioan. XII, 27: nunc anima mea turbata est;
et iterum Matth. XXVI, 38: tristis est anima mea usque ad
mortem. Et ideo sancti patres ad hoc removendum addiderunt: et homo
factus est. Homo enim ex anima et corpore consistit: unde verissime
habuit omnia quae homo habere potest praeter peccatum. In hoc autem
quod dicitur homo factus, destruuntur omnes errores superius positi,
et omnes alii qui dici possent; et praecipue error Eutychetis, qui
dixit commixtionem factam, scilicet ex divina natura et humana factam
unam naturam Christi, quae nec Deus pure est, nec purus homo. Sed
est falsum, quia tunc non esset homo; et est etiam contra hoc quod
dicitur, quod homo factus est. Destruitur etiam error Nestorii, qui
dixit filium Dei unitum esse homini solum per inhabitationem. Sed hoc
est falsum, quia tunc non esset homo, sed in homine: et quod sit
homo, patet per apostolum, Philip. II, 7: et habitu inventus ut
homo; Ioan. VIII, 40: quid quaeritis me interficere,
hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo?
Possumus autem sumere ex his aliqua ad eruditionem. Primo enim
confirmatur fides nostra. Si enim aliquis diceret aliqua de aliqua
terra remota, et ipse non fuisset ibi, non crederetur ei sicut si ibi
fuisset. Antequam ergo veniret Christus in mundum, patriarchae et
prophetae et Ioannes Baptista dixerunt aliqua de Deo; sed tamen non
ita crediderunt eis homines sicut Christo, qui fuit cum Deo, immo
unum cum ipso. Unde multum firma est fides nostra ab ipso Christo
nobis tradita. Ioan. I, 18: Deum nemo vidit unquam: unigenitus
filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. Et inde est quod multa
fidei secreta sunt manifesta nobis post adventum Christi, quae ante
occulta erant. Secundo ex iis elevatur spes nostra. Constat enim
quod Dei filius non pro parvo ad nos venit, sumens carnem nostram,
sed pro magna utilitate nostra; unde fecit quoddam commercium,
scilicet quod assumpsit corpus animatum, et de virgine nasci dignatus
est, ut nobis largiretur suam deitatem; et sic factus est homo, ut
hominem faceret Deum. Rom. V, 2: per quem habemus accessum per
fidem in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae
filiorum Dei. Tertio ex hoc accenditur caritas. Nullum enim est tam
evidens divinae caritatis indicium quam quod Deus creator omnium factus
est creatura, dominus noster factus est frater noster, filius Dei
factus est filius hominis. Ioan. III, 16: sic Deus dilexit
mundum ut filium suum unigenitum daret. Et ideo ex huius
consideratione amor reaccendi debet et inflammari ad Deum. Quarto
inducimur ad servandam puram animam nostram. Intantum enim natura
nostra fuit nobilitata et exaltata ex coniunctione ad Deum, quod fuit
ad consortium divinae personae suscepta: unde Angelus post
incarnationem noluit sustinere quod beatus Ioannes adoraret eum, quod
ante sustinuerat etiam a maximis patriarchis. Ideo homo huius
exaltationem recolens et attendens, debet dedignari vilificare se et
naturam suam per peccatum: ideo dicit beatus Petrus: per quem maxima
et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamur divinae
consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae
corruptionem. Quinto ex his inflammatur desiderium nostrum ad
perveniendum ad Christum. Si enim aliquis rex esset frater alicuius,
et esset remotus ab eo, desideraret ille cuius frater esset rex, ad
eum venire, et apud eum esse et manere. Unde cum Christus sit frater
noster, debemus desiderare esse cum eo et coniungi ei: Matth.
XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et
aquilae; et apostolus desiderium habebat dissolvi et esse cum
Christo: quod quidem desiderium crescit in nobis considerando
incarnationem eius.
|
|