|
4. Sicut necessarium
est Christiano quod credat incarnationem filii Dei, ita necessarium
est quod credat passionem eius et mortem: quia, sicut dicit
Gregorius, nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset. Hoc
autem, scilicet quod Christus pro nobis est mortuus, ita est arduum
quod vix potest intellectus noster capere; immo nullo modo cadit in
intellectu nostro. Et hoc est quod dicit apostolus, Act. XIII,
41: opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si
quis enarraverit vobis; et Habac. I, 5: opus factum est in diebus
vestris quod nemo credet cum narrabitur. Tanta est enim gratia Dei et
amor ad nos, quod plus ipse fecit nobis quam possumus intelligere.
Non tamen debemus credere quod Christus ita sustinuerit mortem quod
deitas mortua sit; sed quod humana natura in ipso mortua sit. Non
enim mortuus est secundum quod Deus erat, sed secundum quod homo: et
hoc patet per tria exempla. Unum est in nobis. Constat enim quod cum
homo moritur, in separatione animae a corpore non moritur anima, sed
ipsum corpus, seu caro. Sic et in morte Christi non est mortua
divinitas, sed natura humana. Sed si Iudaei non occiderunt
divinitatem, videtur quod non magis peccaverunt quam si occidissent
unum alium hominem. Ad hoc est dicendum, quod dato quod rex esset
indutus una veste, si quis inquinaret vestem illam, tantum reatum
incurreret ac si ipsum regem inquinasset. Ideo Iudaei licet non
possent Deum interficere, tamen humanam naturam a Christo assumptam
occidentes, sunt tantum puniti ac si ipsam divinitatem occidissent.
Item, sicut dictum est superius, filius Dei est verbum Dei, et
verbum Dei incarnatum est sicut verbum regis scriptum in charta. Si
igitur aliquis dilaniaret chartam regis, pro tanto habetur ac si
dilaniaret verbum regis. Et ideo tanto habetur peccatum Iudaeorum ac
si occidissent verbum Dei. Sed quae necessitas ut verbum Dei
pateretur pro nobis? Magna: et potest colligi duplex necessitas.
Una est ad remedium contra peccata, alia est ad exemplum quantum ad
agenda. Ad remedium quidem, quia contra omnia mala quae incurrimus
per peccatum, invenimus remedium per passionem Christi. Incurrimus
autem quinque mala. Primo maculam: homo enim cum peccat, deturpat
animam suam: quia sicut virtus animae est pulchritudo eius, ita
peccatum est macula eius. Bar. III, 10: quid est, Israel,
quod in terra inimicorum es (...) coinquinatus es cum mortuis?
Sed hoc removet passio Christi: nam Christus sua passione fecit
balneum in sanguine suo, quo peccatores lavaret. Apoc. I, 5:
lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lavatur autem anima
sanguine Christi in Baptismo, quia ex Christi sanguine virtutem
habet regenerativam. Et ideo cum aliquis se inquinat per peccatum,
facit Christo iniuriam, et magis peccat quam ante. Hebr. X,
28-29: irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione
duobus vel tribus testibus moritur; quanto magis putatis deteriora
mereri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti
pollutum duxerit? Secundo incurrimus offensam Dei. Nam sicut
carnalis diligit carnalem pulchritudinem, ita Deus spiritualem, quae
est pulchritudo animae. Quando ergo anima per peccatum inquinatur,
Deus offenditur, et odio habet peccatorem. Sap. XIV, 9: odio
sunt Deo impius et impietas eius. Sed Christi passio hoc removet,
qui Deo patri satisfecit pro peccato, pro quo ipse homo satisfacere
non poterat; cuius caritas fuit maior et obedientia quam peccatum primi
hominis et praevaricatio. Rom. V, 10: cum inimici essemus
(Deo), reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Tertio
incurrimus infirmitatem. Nam homo semel peccando credit postmodum a
peccato posse continere; sed totum contrarium accidit: quia per primum
peccatum debilitatur, et fit pronior ad peccandum; et peccatum magis
dominatur homini, et homo, quantum de se est, ponit se in tali statu
ut non surgat, sicut qui in puteum se proiicit, nisi ex divina
virtute. Unde postquam homo peccavit, natura nostra fuit debilitata
et corrupta; et tunc homo fuit pronior ad peccandum. Sed Christus
hanc infirmitatem et debilitatem diminuit, licet non totam deleverit;
tamen ita est homo ex Christi passione confortatus, et peccatum
debilitatum, quod non tantum dominatur ei; et potest homo conari
adiutus gratia Dei, quae confertur in sacramentis, quae ex Christi
passione efficaciam habent, ita quod potest resilire a peccatis.
Apostolus, Rom. VI, 6: vetus homo noster simul crucifixus est,
ut destruatur corpus peccati. Nam ante passionem Christi pauci
inventi sunt sine peccato mortali viventes; sed post sine peccato
mortali multi vixerunt et vivunt. Quarto incurrimus reatum poenae.
Hoc enim exigit iustitia Dei, ut quicumque peccat, puniatur. Poena
autem pensatur ex culpa. Unde cum culpa peccati mortalis sit
infinita, utpote contra bonum infinitum, scilicet Deum, cuius
praecepta peccator contemnit; poena debita peccato mortali est
infinita. Sed Christus per suam passionem abstulit nobis poenam
hanc, et sustinuit ipse. I Petr. II, 24: peccata nostra
(idest poenam peccati) ipse pertulit in corpore suo. Nam passio
Christi fuit tantae virtutis quod sufficit ad expiandum omnia peccata
totius mundi, etiam si essent centum millia. Et inde est quod
baptizati ab omnibus peccatis laxantur. Inde est etiam quod sacerdos
peccata dimittit. Inde est etiam quod quicumque magis passioni
Christi se conformat, maiorem consequitur veniam, et plus meretur de
gratia. Quinto incurrimus exilium regni. Nam qui offendunt reges,
exulare coguntur a regno. Sic et homo propter peccatum expellitur de
Paradiso. Inde est quod Adam statim post peccatum est eiectus de
Paradiso, et clausa est ianua Paradisi. Sed Christus sua passione
ianuam illam aperuit, et ad regnum exules revocavit. Aperto enim
latere Christi, aperta est ianua Paradisi; et fuso sanguine eius,
deleta est macula, placatus est Deus, ablata est debilitas, expiata
est poena, exules revocantur ad regnum. Et inde est quod statim
latroni dicitur (Luc. XXIII, 43): hodie mecum eris in
Paradiso. Hoc non est dictum olim: non enim dictum fuit alicui, non
Adae, non Abrahae, non David; sed hodie, scilicet quando aperta
est ianua, latro veniam petit et invenit. Hebr. X, 19: habentes
(...) fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi. Sic
ergo patet utilitas ex parte remedii. Sed non minor est utilitas
quantum ad exemplum. Nam, sicut dicit beatus Augustinus, passio
Christi sufficit ad informandum totaliter vitam nostram. Quicumque
enim vult perfecte vivere, nihil aliud faciat nisi quod contemnat quae
Christus in cruce contempsit, et appetat quae Christus appetiit.
Nullum enim exemplum virtutis abest a cruce. Si enim quaeras exemplum
caritatis, maiorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro
amicis suis, Ioan. XV, 13. Et hoc in cruce fecit Christus.
Et ideo si pro nobis animam suam dedit, non debet nobis esse grave
quaecumque mala sustinere pro ipso. Psal. CXV, 12: quid
retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? Si quaeris exemplum
patientiae, excellentissima in cruce invenitur. Patientia enim ex
duobus magna ostenditur: aut cum quis magna patienter suffert, aut cum
ea suffert quae vitare posset, et non vitat. Christus autem magna in
cruce pertulit. Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per
viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus; et
patienter, quia, cum pateretur, non comminabatur, I Petr. II,
23; et Isai. LIII, 7: sicut ovis ad occisionem ducetur, et
quasi agnus coram tondente se obmutescet. Item vitare potuit, et non
vitavit. Matth. XXVI, 53: an putas quia non possum rogare
patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones
Angelorum? Magna est ergo Christi patientia in cruce. Hebr.
XII, 1-2: per patientiam curramus ad propositum nobis certamen,
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum, qui, proposito
sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta. Si quaeris exemplum
humilitatis, respice crucifixum: nam Deus iudicari voluit sub Pontio
Pilato, et mori. Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii
iudicata est. Vere impii: quia, morte turpissima condemnemus eum,
Sap. II, 20. Dominus pro servo, et vita Angelorum pro homine
mori voluit. Philip. II, 8: factus est obediens usque ad
mortem. Si quaeris exemplum obedientiae, sequere eum qui factus est
obediens patri usque ad mortem. Rom. V, 19: sicut per
inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per
unius obedientiam, iusti constituentur multi. Si quaeris exemplum
contemnendi terrena, sequere eum qui est rex regum et dominus
dominantium, in quo sunt thesauri sapientiae; in cruce tamen nudatum,
illusum, consputum, caesum, spinis coronatum, et felle et aceto
potatum, et mortuum. Igitur non afficiaris ad vestes, et ad
divitias: quia diviserunt sibi vestimenta mea, Psal. XXI, 19;
non ad honores, quia ego ludibria et verbera expertus sum; non ad
dignitates, quia plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti meo;
non ad delicias, quia in siti mea potaverunt me aceto, Psal.
LXVIII, 22. Augustinus super illud Hebr. XII: qui
proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, dicit:
omnia bona terrena contempsit homo Christus Iesus ut contemnenda
monstraret.
|
|