|
5. Sicut dictum est,
mors Christi fuit in separatione animae a corpore, sicut et aliorum
hominum; sed divinitas ita insolubiliter iuncta fuit homini Christo,
quod licet anima et corpus separarentur ab invicem, ipsa tamen deitas
perfectissime semper et animae et corpori affuit; et ideo in sepulcro
cum corpore fuit filius Dei, et ad Inferos cum anima descendit.
Sunt autem quatuor rationes quare Christus cum anima ad Infernum
descendit. Prima ut sustineret totam poenam peccati, ut sic totam
culpam expiaret. Poena autem peccati hominis non solum erat mors
corporis, sed etiam erat poena in anima: quia etiam peccatum erat
quantum ad animam, quia etiam ipsa anima puniebatur quantum ad
carentiam visionis divinae: pro qua abolenda nondum satisfactum erat.
Et ideo post mortem descendebant omnes, etiam sancti patres, ante
Christi adventum, ad Infernum. Ut ergo Christus sustineret totam
poenam peccatoribus debitam, voluit non solum mori, sed etiam secundum
animam ad Infernum descendere. Unde Psal. LXXXVII, 4:
aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine
adiutorio inter mortuos liber. Alii enim erant ibi ut servi, sed
Christus ut liber. Secunda ratio est ut perfecte subveniret suis
amicis omnibus. Habebat enim amicos suos non solum in mundo, sed
etiam in Inferno. In hoc enim sunt aliqui amici Christi inquantum
habent caritatem; in Inferno autem multi erant qui cum caritate et
fide venturi decesserant, sicut Abraham, Isaac, Iacob, Moyses,
David et alii iusti et perfecti viri. Et quia Christus suos
visitaverat in mundo, et eis subvenerat per mortem suam, voluit etiam
visitare suos qui erant in Inferno, et subvenire eis descendendo ad
eos. Eccli. XXIV, 45: penetrabo omnes inferiores partes
terrae, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes
in domino. Tertia vero ratio est ut perfecte de Diabolo triumpharet.
Tunc enim perfecte triumphat aliquis de aliquo, quando non solum
vincit eum in campo, sed etiam invadit eum usque in domum propriam, et
aufert ei sedem regni et domum suam. Christus autem triumphaverat
contra Diabolum, et in cruce vicerat eum: unde ait Ioan. XII,
31: nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi (scilicet
Diabolus) eiicietur foras. Et ideo ut perfecte triumpharet, voluit
auferre sedem regni sui, et ligare eum in domo sua quae est Infernus.
Et ideo descendit illuc, et diripuit omnia sua, et ligavit eum, et
abstulit ei praedam suam. Coloss. II, 15: expolians principatus
et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in
semetipso. Similiter etiam quia potestatem et possessionem acceperat
Christus caeli et terrae, voluit etiam possessionem accipere
Inferni, ut sic, secundum apostolum ad Philip. II, 10: in
nomine Iesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et
Infernorum; Marc., ult. 17: in nomine meo Daemonia eiicient.
Quarta ratio et ultima est ut liberaret sanctos qui erant in Inferno.
Christus enim sicut voluit pati mortem ut liberaret viventes a morte;
ita etiam voluit descendere ad Infernum, ut liberaret eos qui erant
ibi. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui
emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Oseae XIII,
14: ero mors tua, o mors; morsus ero tuus, Inferne. Licet enim
mortem totaliter destruxerit Christus, Infernum tamen non omnino
destruxit, sed momordit; quia scilicet non omnes liberavit de
Inferno, sed illos tantum qui erant sine peccato mortali, et
similiter sine peccato originali, a quo quantum ad personam liberati
erant per circumcisionem; vel ante circumcisionem, qui salvati erant
in fide parentum fidelium, quantum ad eos qui non habebant usum
rationis; vel per sacrificia, et in fide Christi venturi, quantum ad
adultos; sed erant ibi propter peccatum originale Adae, a quo quantum
ad naturam non potuerunt liberari nisi per Christum. Et ideo dimisit
ibi illos qui descenderunt cum peccato mortali, et incircumcisos
parvulos: et ideo dicit: ero morsus tuus, Inferne. Sic ergo patet
quod Christus descendit ad Inferos, et propter quod. Ex iis ad
instructionem nostram possumus accipere quatuor. Primo spem firmam de
Deo. Nam quantumcumque homo sit in afflictione, semper tamen debet
sperare de Dei adiutorio, et in eo confidere. Nihil enim ita grave
invenitur sicut esse in Inferno. Si ergo Christus illos qui erant in
Inferno liberavit, multum debet quilibet, si est amicus Dei,
confidere ut liberetur ab eo a quacumque angustia. Sap. X, 13:
haec (scilicet sapientia) venditum iustum non dereliquit et cetera,
ib. 14, descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non
dereliquit eum. Et quia specialiter Deus iuvat servos suos, multum
debet esse securus ille qui servit Deo. Eccli. XXIV, 16: qui
timet Deum, nihil trepidabit, et non pavebit, quoniam ipse est spes
eius. Secundo debemus concipere timorem, et propellere
praesumptionem. Nam licet Christus passus sit pro peccatoribus, et
ad Infernum descenderit; non tamen liberavit omnes, sed illos tantum
qui sine peccato mortali erant, ut dictum est. Illos vero qui in
mortali decesserant, dimisit. Et ideo nullus qui cum peccato mortali
illuc descendit, speret veniam. Sed tantum in Inferno erit quantum
sancti patres in Paradiso, scilicet in aeternum. Matth. XXV,
46: ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
Tertio debemus habere solicitudinem. Nam Christus descendit ad
Inferos pro salute nostra, et nos frequenter debemus soliciti esse
illuc descendere, considerando scilicet poenas illas, sicut faciebat
ille sanctus Ezechias, dicens, Isai. XXXVIII, 10: ego
dixi: in dimidio dierum meorum vadam ad portas Inferi. Nam qui ibi
frequenter per cogitationem descendit in vita, non descendit de facili
in morte: quia huiusmodi consideratio retrahit a peccato. Videmus
enim quod homines huius mundi cavent sibi a maleficiis propter
temporalem poenam: quantum ergo magis debent sibi cavere propter poenam
Inferni, quae maior est et quantum ad diuturnitatem, et quantum ad
acerbitatem, et quantum ad multiplicitatem? Eccli. VII, 40:
memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Quarto provenit
nobis ex hoc exemplum dilectionis. Christus enim descendit ad
Inferos, ut liberaret suos; et ideo debemus illuc descendere, ut
subveniamus nostris. Ipsi enim nihil possunt; et ideo debemus eis
subvenire qui sunt in Purgatorio. Nimis esset durus qui non
subveniret caro suo qui esset in carcere terreno: multo ergo magis est
durus qui non subvenit amico qui est in Purgatorio, cum nulla sit
comparatio poenarum mundi ad illas: Iob XIX, 21: miseremini
mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus domini tetigit
me. Machab. XII, 46: sancta et salubris est cogitatio pro
defunctis exorare ut a peccatis solvantur. Subvenitur autem eis
praecipue per tria, sicut dicit Augustinus: scilicet per Missas,
orationes et eleemosynas. Gregorius addit quartum, scilicet
ieiunium. Nec est mirum: quia etiam in mundo isto potest amicus
satisfacere pro amico. Intelligendum est tamen hoc de illis qui sunt
in Purgatorio. Duo sunt homini necessaria ad cognoscendum: scilicet
gloria Dei, et poena Inferni. Nam per gloriam allecti, et per
poenas territi, cavent sibi homines, et retrahuntur a peccatis. Sed
haec sunt valde difficilia homini ad cognoscendum. Unde de gloria
dicitur Sap. IX, 16: quae in caelis sunt quis investigabit? Et
hoc quidem difficile est terrenis, quia, ut dicitur Ioan. III,
31: qui de terra est, de terra loquitur; sed non est difficile
spiritualibus, quia qui de caelo venit, super omnes est, ut dicitur
ibidem. Et ideo Deus de caelo descendit, et incarnatus est, ut
doceret nos caelestia. Erat etiam difficile cognoscere poenas
Inferni. Sap. II, 1: non est qui agnitus sit reversus ab
Inferis; et hoc dicitur in persona impiorum. Et hoc non potest modo
dici: quia sicut descendit de caelo ut doceret caelestia, ita
resurrexit ab Inferis ut nos de Inferis edoceret. Et ideo necesse
est ut credamus quod non solum homo factus est, et mortuus, sed quod
resurrexit a mortuis. Et ideo dicitur: tertia die resurrexit a
mortuis. Invenimus quod multi surrexerunt a mortuis, sicut Lazarus,
et filius viduae, et filia archisynagogi. Sed resurrectio Christi
differt a resurrectione istorum et aliorum in quatuor. Primo quantum
ad causam resurrectionis, quia alii qui surrexerunt, non surrexerunt
sua virtute, sed vel Christi, vel ad preces alicuius sancti;
Christus vero resurrexit propria virtute, quia non solum erat homo:
sed etiam Deus, et divinitas verbi nunquam separata fuit nec ab anima
nec a corpore; et ideo corpus animam, et anima corpus cum voluit
resumpsit. Ioan. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam,
et potestatem habeo iterum sumendi eam. Et licet mortuus fuerit, hoc
non fuit ex infirmitate nec ex necessitate, sed virtute, quia sponte:
et hoc patet, quia cum emisit spiritum, clamavit voce magna: quod
alii morientes nequeunt, quia ex infirmitate moriuntur. Unde centurio
dixit, Matth. XXVII, 54: vere filius Dei erat iste. Et
ideo sicut sua virtute posuit animam suam, ita sua virtute recepit
eam: et ideo dicitur, quia resurrexit, et non quod fuerit
suscitatus, quasi ab alio. Psal. III, 6: ego dormivi, et
soporatus sum, et exsurrexi. Nec est hoc contrarium ei quod dicitur
Act. II, 32: hunc Iesum resuscitavit Deus: nam et pater
resuscitavit eum, et filius: quia eadem est virtus patris et filii.
Secundo differt quantum ad vitam ad quam resurrexit: quia Christus ad
vitam gloriosam et incorruptibilem: apostolus, Rom. VI, 4:
Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris; alii vero ad eandem
vitam quam prius habuerant, sicut patet de Lazaro et de aliis.
Tertio differt quantum ad fructum et efficaciam: quia virtute
resurrectionis Christi resurgunt omnes. Matth. XXVII, 52:
multa corpora sanctorum quae dormierant, surrexerunt. Apostolus, I
Cor. XV, 20: Christus resurrexit a mortuis, primitiae
dormientium. Sed vide quod Christus per passionem pervenit ad
gloriam, Luc. XXIV, 26: nonne sic oportuit pati Christum,
et ita intrare in gloriam suam? Ut doceat nos qualiter ad gloriam
pervenire possimus: Act. XIV, 21: per multas tribulationes
oportet nos intrare in regnum Dei. Quarto differt quantum ad tempus:
quia resurrectio aliorum differtur usque ad finem mundi nisi aliquibus
ex privilegio ante concedatur, ut beatae virgini, et, ut pie
creditur, beato Ioanni Evangelistae; sed Christus resurrexit tertia
die. Cuius ratio est, quia resurrectio et mors et nativitas Christi
fuit propter nostram salutem, et ideo tunc voluit resurgere quando
salus nostra perficeretur. Unde si statim resurrexisset, non fuisset
creditum quod fuisset mortuus. Item si multum distulisset, discipuli
non remansissent in fide, et sic nulla utilitas fuisset in passione
sua. Psal. XXIX, 10: quae utilitas in sanguine meo, dum
descendo in corruptionem? Et ideo die tertia resurrexit, ut
crederetur mortuus, et ut discipuli fidem non amitterent. Possumus
autem ex his quatuor ad nostram eruditionem accipere. Primo ut
studeamus resurgere spiritualiter a morte animae, quam incurrimus per
peccatum, ad vitam iustitiae, quae habetur per poenitentiam.
Apostolus, Ephes. V, 14: surge qui dormis, et exurge a
mortuis; et illuminabit te Christus. Et haec est resurrectio prima.
Apoc. XX, 6: beatus qui habet partem in resurrectione prima.
Secundo quod non differamus resurgere usque ad mortem, sed cito: quia
Christus resurrexit tertia die. Eccli. V, 8: ne tardes converti
ad dominum, et ne differas de die in diem: quia non poteris cogitare
quae pertinent ad salutem infirmitate gravatus; et quia etiam perdis
partem omnium bonorum quae fiunt in Ecclesia, et multa mala incurris
ex perseverantia in peccato. Diabolus etiam quanto diutius possidet,
tanto difficilius dimittit, ut dicit Beda. Tertio ut resurgamus ad
vitam incorruptibilem; ut scilicet non iterum moriamur, idest in tali
proposito quod ultra non peccemus. Rom. VI, 9: Christus
resurgens ex mortuis, iam non moritur; mors illi ultra non
dominabitur; et infra, 11-13: ita et vos existimate vos mortuos
quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu. Non ergo
regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis
eius; sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; sed
exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes. Quarto ut resurgamus ad
vitam novam et gloriosam; ut scilicet vitemus omnia quae prius fuerant
occasiones et causa mortis et peccati. Rom. VI, 4: quomodo
Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate
vitae ambulemus. Et haec nova vita est vita iustitiae, quae innovat
animam, et perducit ad vitam gloriae. Amen.
|
|