|
6. Post Christi
resurrectionem oportet credere eius ascensionem, qua in caelum ascendit
die quadragesima. Et ideo dicit: ascendit ad caelos. Circa quod
debes notare tria. Primo scilicet quod fuit sublimis, rationalis, et
utilis. Sublimis quidem fuit, quia ascendit ad caelos. Et hoc
tripliciter exponitur. Primo super omnes caelos corporeos.
Apostolus, Ephes. IV, 10: ascendit super omnes caelos. Et
hoc primo incepit in Christo: nam antea corpus terrenum non erat nisi
in terra, intantum ut etiam Adam fuerit in Paradiso terrestri.
Secundo ascendit super omnes caelos spirituales, scilicet naturas
spirituales. Ephes. I, 20: constituens Iesum ad dexteram suam
in caelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et
dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo,
sed etiam in futuro; et omnia subiecit sub pedibus eius. Tertio
ascendit usque ad sedem patris. Dan. VII, 13: ecce cum nubibus
caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum
pervenit; et Marc. ult., 19: et dominus quidem Iesus, postquam
locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
Non autem accipitur in Deo dextera corporaliter, sed metaphorice:
quia inquantum Deus, dicitur sedere ad dexteram patris, idest ad
aequalitatem patris; inquantum homo, sedet ad dexteram patris, idest
in potioribus bonis. Hoc autem affectavit Diabolus. Isai. XIV,
13: in caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum;
sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis; ascendam super
altitudinem nubium, similis ero altissimo. Sed non pervenit nisi
Christus; ideo dicitur: ascendit in caelum, sedet ad dexteram
patris. Psal. CIX, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris
meis. Secundo Christi ascensio fuit rationalis, quia ad caelos: et
hoc propter tria. Primo quia caelum debebatur Christo ex sua natura.
Naturale enim est ut unumquodque revertatur unde trahit originem.
Principium autem originis Christi est a Deo, qui est super omnia.
Ioan. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum: iterum
relinquo mundum, et vado ad patrem. Ioan. III, 13: nemo
ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui
est in caelo. Et licet sancti in caelum ascendant, non tamen sicut
Christus: quia Christus sua virtute, sancti vero attracti a
Christo. Cant. I, 3: trahe me post te. Vel potest dici quia
nemo ascendit in caelum nisi Christus: quia sancti non ascendunt nisi
inquantum sunt membra Christi, qui est caput Ecclesiae. Matth.
XXIV, 28: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et
aquilae. Secundo debebatur Christo caelum ex sua victoria. Nam
Christus est in mundum missus ad pugnandum contra Diabolum, et vicit
eum; et ideo meruit exaltari super omnia. Apoc. III, 21: ego
vici, et sedi cum patre meo in throno eius. Tertio ex sui
humilitate. Nulla enim humilitas est ita magna sicut humilitas
Christi, qui cum esset Deus, voluit fieri homo, et cum esset
dominus, voluit formam servi accipere, factus obediens usque ad
mortem, ut dicitur Phil. II, et descendit usque ad Infernum: et
ideo meruit exaltari usque ad caelum ad sedem Dei. Nam humilitas via
est ad exaltationem: Luc. XIV, 11: qui se humiliat,
exaltabitur; Ephes. IV, 10: qui descendit, ipse est et qui
ascendit super omnes caelos. Tertio Christi ascensio fuit utilis; et
hoc quantum ad tria. Primo quantum ad ductum: nam ad hoc ascendit ut
nos duceret. Nos enim nesciebamus viam, sed ipse ostendit: Mich.
II, 13: ascendit, iter pandens ante eos. Et ut nos securos
redderet de possessione regni caelestis: Ioan. XIV, 2: vado
parare vobis locum. Secundo quantum ad securitatem. Ad hoc enim
ascendit ut interpellaret pro nobis: Hebr. VII, 25: accedens
per semetipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro nobis; I
Ioan. II, 1: advocatum habemus apud patrem Iesum Christum.
Tertio ut ad se corda nostra traheret. Matth. VI, 21: ubi est
thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; ut contemnamus temporalia:
apostolus, Coloss. III, 1: si consurrexistis cum Christo,
quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens;
quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
|
|