|
7. Ad officium regis et
domini spectat iudicare. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio
iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Quia ergo Christus
ascendit in caelum, et sedet ad dexteram Dei sicut dominus omnium,
manifestum est quod spectat ad eum iudicium. Et ideo in regula
Catholicae fidei confitemur quod venturus est iudicare vivos et
mortuos. Hoc etiam dixerunt Angeli Act. I, 11: hic Iesus,
qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis
eum euntem in caelum. Sunt autem tria consideranda de hoc iudicio.
Primum est forma iudicii; secundum est quod iudicium hoc est
timendum; tertium est qualiter praeparemus nos ad hoc iudicium. Quo
ad formam iudicii tria concurrunt: scilicet quis sit iudex, qui
iudicandi, et de quibus sit. Christus autem est iudex. Act. X,
42: ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum:
sive accipiamus per mortuos peccatores, et per vivos recte viventes;
sive per vivos ad litteram illos qui tunc vivent, et per mortuos omnes
qui mortui sunt. Est autem iudex non solum inquantum Deus, sed etiam
inquantum homo: et hoc propter tria. Primo quia necessarium est ut
iudicandi iudicem videant. Divinitas autem est ita delectabilis quod
nullus potest sine gaudio eam videre; et ideo nullus damnatus poterit
eam videre, quia tunc gauderet. Et ideo necesse est ut appareat in
forma hominis, ut ab omnibus videatur. Ioan. V, 27: potestatem
dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Secundo quia ipse
meruit hoc officium, secundum quod homo. Ipse enim secundum quod
homo, fuit iniuste iudicatus, et ex hoc Deus fecit eum iudicem totius
mundi. Iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est:
causam iudiciumque recipies. Tertio ut cesset desperatio ab
hominibus, si ab homine iudicantur. Si enim solus Deus iudicaret,
homines territi desperarent. Luc. XXI, 27: videbunt filium
hominis venientem in nube. Iudicandi vero sunt omnes qui sunt,
fuerunt et erunt. Apostolus, II Cor. V, 10: omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque
propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Est autem,
sicut dicit Gregorius, quadruplex differentia inter iudicandos. Aut
enim iudicandi sunt boni aut mali. Malorum autem quidam
condemnabuntur, sed non iudicabuntur; sicut infideles; quorum facta
non discutientur, quia qui non credit iam iudicatus est, ut dicitur
Ioan. III, 18. Quidam vero condemnabuntur et iudicabuntur,
sicut fideles, qui decesserunt cum peccato mortali. Apostolus,
Rom. VI, 23: stipendia peccati mors: non enim excludentur a
iudicio propter fidem quam habuerunt. Bonorum etiam quidam salvabuntur
et non iudicabuntur, pauperes scilicet spiritu propter Deum; quinimmo
alios iudicabunt. Matth. XIX, 28: vos qui secuti estis me, in
regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae,
sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus
Israel: quod quidem non solum intelligitur de discipulis, sed etiam
de omnibus pauperibus; alias Paulus, qui plus aliis laboravit, non
esset de numero illorum. Et ideo intelligendum est etiam de omnibus
sequentibus apostolos, et de apostolicis viris. Ideo apostolus, I
Cor. VI, 3: (an) nescitis quoniam Angelos iudicabimus?
Isai. III, 14: dominus ad iudicium veniet cum senibus populi
sui et principibus eius. Quidam autem salvabuntur et iudicabuntur,
scilicet morientes in iustitia. Licet enim in iustitia decesserint,
in occupatione tamen temporalium in aliquo lapsi sunt; et ideo
iudicabuntur sed salvabuntur. Iudicabuntur autem de omnibus factis,
bonis et malis. Eccle. XI, 9: ambula in viis cordis tui
(...) et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
Eccli. XII, 14: cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium
pro omni errato, sive bonum sive malum sit. De verbis etiam otiosis:
Matth. XII, 36: omne verbum otiosum quod locuti fuerint
homines, reddent rationem de eo in die iudicii. De cogitationibus:
Sap. I, 9: in cogitationibus impii interrogatio erit. Et sic
patet forma iudicii. Est autem iudicium illud timendum propter
quatuor. Primo propter iudicis sapientiam. Scit enim omnia, et
cogitationes et locutiones et operationes: quoniam omnia nuda et aperta
sunt oculis eius, ut dicitur Hebr. IV, 13. Prov. XVI,
2: omnes viae hominum patent oculis eius. Ipse etiam scit verba
nostra: Sap. I, 10: auris zeli audit omnia. Item cogitationes
nostras: Ierem. XVII, 9: pravum est cor hominis et
inscrutabile: quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans corda et
probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fructum
adinventionum suarum. Ibi erunt testes infallibiles, scilicet
propriae hominum conscientiae: apostolus, Rom. II, 15-16:
testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem
cogitationum accusantium, aut etiam defendentium in die cum iudicabit
Deus occulta hominum. Secundo propter iudicis potentiam, quia
omnipotens est in se. Isai. XL, 10: ecce dominus Deus in
fortitudine veniet. Item omnipotens est in aliis, quia omnis creatura
erit cum eo. Sap. V, 21: pugnabit cum illo orbis terrarum contra
insensatos; et ideo dicebat Iob X, 7: cum sit nemo qui de manu tua
possit eruere. Psal. CXXXVIII, 8: si ascendero in caelum,
tu illic es; si descendero in Infernum, ades. Tertio propter
iudicis inflexibilem iustitiam. Nunc enim est tempus misericordiae;
sed tempus futurum erit solum tempus iustitiae: et ideo nunc est tempus
nostrum, sed tunc erit solum tempus Dei. Psal. LXXIV, 3:
cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Prov. VI, 34:
zelus et furor viri non parcet in die vindictae, nec acquiescet
cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Quarto propter iudicis iram. Aliter enim apparebit iustis, quia
dulcis et delectabilis: Isai. XXXIII, 17: regem in decore
suo videbunt; aliter malis, quia iratus et crudelis, intantum ut
dicant montibus: cadite super nos, et abscondite nos ab ira agni, ut
dicitur Apoc. VI, 16. Haec autem ira non dicit in Deo
commotionem animi, sed effectum irae, poenam scilicet peccatoribus
inflictam, scilicet aeternalem. Origenes: quam angustae erunt
peccatoribus viae in iudicio. Desuper erit iudex iratus, et cetera.
Contra autem hunc timorem debemus quatuor habere remedia. Primum est
bona operatio. Apostolus, Rom. XIII, 3: vis non timere
potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Secundum est
confessio et poenitentia de commissis: in qua tria debent esse:
scilicet dolor in cogitatione, pudor in confessione, et acerbitas in
satisfactione: quae quidem expiant poenam aeternam. Tertium est
eleemosyna, quae omnia mundat. Luc. XVI, 9: facite vobis
amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in
aeterna tabernacula. Quartum est caritas, scilicet amor Dei et
proximi: quae quidem caritas operit multitudinem peccatorum, ut
dicitur I Petr. IV, et Prov. X.
|
|