|
8. Sicut dictum est,
verbum Dei est filius Dei, sicut verbum hominis est conceptio
intellectus. Sed quandoque homo habet verbum mortuum, scilicet quando
homo cogitat quae debet facere, sed tamen voluntas faciendi non adest
ei; sicut quando homo credit et non operatur, fides eius dicitur
mortua, ut dicitur Iac. II. Verbum autem Dei est vivum. Hebr.
IV, 12: vivus est enim sermo Dei; et ideo necesse est quod Deus
habeat secum voluntatem et amorem. Unde Augustinus in Lib. de
Trin.: verbum quod insinuare intendimus, cum amore notitia est.
Sicut autem verbum Dei est filius Dei, ita amor Dei est spiritus
sanctus. Et inde est quod tunc homo habet spiritum sanctum, quando
diligit Deum. Apostolus, Rom. V, 5: caritas Dei diffusa est
in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Fuerunt autem aliqui qui male sentientes de spiritu sancto, dixerunt
quod erat creatura, et quod erat minor patre et filio, et quod erat
servus et minister Dei. Et ideo sancti ad removendum hos errores
addiderunt quinque verba in alio symbolo de spiritu sancto. Primum
est, quod licet sint alii spiritus, scilicet Angeli, sunt tamen
ministri Dei, secundum illud apostoli, Hebr. I, 14: omnes sunt
administratorii spiritus; sed spiritus sanctus dominus est: Ioan.
IV, 24: spiritus est Deus; et apostolus, II Cor. III,
17: dominus autem spiritus est; et inde est quod ubi est spiritus
domini, ibi est libertas, ut dicitur II Cor. III. Cuius ratio
est, quia facit diligere Deum, et aufert amorem mundi. Et ideo
dicitur: in spiritum sanctum dominum. Secundum est quia in hoc est
vita animae quod coniungitur Deo, cum ipse Deus sit vita animae,
sicut anima vita corporis. Deo autem coniungit spiritus sanctus per
amorem, quia ipse est amor Dei, et ideo vivificat. Ioan. VI,
64: spiritus est qui vivificat. Unde dicitur: et vivificantem.
Tertium est quod spiritus sanctus est eiusdem substantiae cum patre et
filio: quia sicut filius est verbum patris, ita spiritus sanctus est
amor patris et filii; et ideo procedit ab utroque; et sicut verbum
Dei est eiusdem substantiae cum patre, ita et amor cum patre et
filio. Et ideo dicitur: qui ex patre filioque procedit. Unde et per
hoc patet quod non est creatura. Quartum est quod est aequalis patri
et filio quantum ad cultum. Ioan. IV, 23: veri adoratores
adorabunt patrem in spiritu et veritate. Matth. ult., 19: docete
omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus
sancti. Et ideo dicitur: qui cum patre et filio simul adoratur.
Quintum, per quod manifestatur quod sit aequalis Deo, est quia
sancti prophetae locuti sunt a Deo. Constat autem quod si spiritus
non esset Deus, non diceretur quod prophetae fuerint locuti ab eo.
Sed Petrus dicit (Epist. II, cap. I, 21), quod spiritu
sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Isai.
XLVIII, 16: dominus Deus misit me, et spiritus eius. Unde
hic dicitur: qui locutus est per prophetas. Per hoc autem destruuntur
duo errores: error scilicet Manichaeorum, qui dixerunt, quod vetus
testamentum non erat a Deo: quod falsum est, quia per prophetas
locutus est spiritus sanctus. Item error Priscillae et Montani, qui
dixerunt quod prophetae non sunt locuti a spiritu sancto, sed quasi
amentes. Provenit autem nobis multiplex fructus a spiritu sancto.
Primo quia purgat a peccatis. Cuius ratio est, quia eiusdem est
reficere cuius est constituere. Anima autem creatur per spiritum
sanctum, quia omnia per ipsum facit Deus. Deus enim diligendo suam
bonitatem causat omnia. Sap. XI, 25: diligis omnia quae sunt,
et nihil odisti eorum quae fecisti. Dionysius in 4 cap. de divinis
nominibus: divinus amor non permisit eum sine germine esse. Oportet
ergo quod corda hominum per peccatum destructa reficiantur a spiritu
sancto. Psal. CIII, 30: emitte spiritum tuum et creabuntur,
et renovabis faciem terrae. Nec mirum si spiritus purgat, quia omnia
peccata dimittuntur per amorem: Luc. VII, 47: dimissa sunt ei
peccata multa, quoniam dilexit multum. Prov. X, 12: universa
delicta operit caritas; item I Petr. IV, 8: caritas operit
multitudinem peccatorum. Secundo illuminat intellectum, quia omnia
quae scimus, a spiritu sancto scimus. Ioan. XIV, 26:
Paraclytus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo,
ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero
vobis. Item I Ioan. II, 27: unctio docebit vos de omnibus.
Tertio iuvat, et quodammodo cogit servare mandata. Nullus enim
posset servare mandata Dei, nisi amaret Deum: Ioan. XIV,
23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Spiritus autem
sanctus facit amare Deum, ideo iuvat. Ezech. XXXVI, 26:
dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri; et
auferam cor lapideum de carne vestra: et dabo vobis cor carneum, et
spiritum meum ponam in medio vestri; et faciam ut in praeceptis meis
ambuletis, et iudicia mea custodiatis et operemini. Quarto confirmat
spem vitae aeternae, quia est sicut pignus hereditatis illius.
Apostolus, Ephes. I, 13-14: signati estis spiritu
promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Est enim
quasi arrha vitae aeternae. Cuius ratio est, quia ex hoc debetur vita
aeterna homini, inquantum efficitur filius Dei; et hoc fit per hoc
quod fit similis Christo. Assimilatur autem aliquis Christo per hoc
quod habet spiritum Christi, qui est spiritus sanctus. Apostolus,
Rom. VIII, 15-16: non enim accepistis spiritum servitutis
iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo
clamamus, abba, pater. Ipse enim spiritus testimonium reddit
spiritui nostro, quod sumus filii Dei; et Gal. IV, 6: quoniam
autem estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda
vestra, clamantem, abba, pater. Quinto consulit in dubiis, et
docet nos quae sit voluntas Dei. Apoc. II, 7: qui habet aures
audiendi, audiat quid spiritus dicat Ecclesiis. Isai. I, 4:
audiam eum quasi magistrum.
|
|