|
Ecce manus missa est ad me, in qua erat liber involutus. Et expandit
illum coram me; qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in
eo lamentationes et carmen, et vae. Ezech. 2. Ex verbis istis
quatuor possunt accipi circa praesens opus lamentationum Jeremiae,
scilicet auctor, modus, utilitas et materia. In auctore designatur
benignitas: unde dicit: ecce manus missa est. Haec manus sapientia
Dei est, qua omnia facta sunt, sicut dicitur in Psal. 103:
omnia in sapientia fecisti. Ipsa est quae intellectum aperit ad
videndum. Ezech. 40: facta est super me manus domini, et adduxit
me illuc in visionibus Dei. Ipsa est quae linguam expedit ad
loquendum. Jerem. 1: misit manum suam, et tetigit os meum, et
dixit dominus ad me: ecce dedi verba mea in ore tuo. Ipsa est quae
manum dirigit ad scribendum. Dan. 5: apparuerunt digiti quasi
hominis scribentis: qui sunt prophetae, et alii doctores in quibus
sapientiae dona dividimus, ut totum quod homo tradendo divinam
sapientiam, exterius agit ministerio, ipsa interius perficiat
auctoritate. Isa. 26: omnia opera nostra operatus est in nobis.
2 Corinth. 3: non quod sufficientes simus cogitare aliquid ex
nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Haec
quidem sapientia tam alta est, ut dum nos in infimo sumus, nihil ab
ipsa possemus accipere, nisi nobis mitteretur. Et ideo benignitas
auctoris designatur in missione manus. Rom. 11: o altitudo
divitiarum sapientiae, et scientiae Dei. Mittitur quasi nobis
proposita tripliciter. In rerum creatione, ex quibus perpenditur.
Rom. 1: invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta
conspiciuntur. Sap. 13: a magnitudine speciei, et creaturae,
poterit horum creator videri. Mittitur etiam interna inspiratione.
Sap. 7: per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei,
et prophetas ipsa constituit. Missa est eminentissime in incarnatione
quando coram oculis corporalibus, invisibilis sapientia apparuit.
Sap. 9: mitte illam de caelis sanctis tuis, et a sede magnitudinis
tuae, ut mecum sit, et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit
coram te omni tempore. In modo ostenditur difficultas; unde
sequitur: in qua erat liber involutus. Est idem iste liber involutus
ornatu verborum: unde et metrice descriptus, et rethoricis est
ornamentis coloratus. Prover. 15: lingua sapientum ornat
scientiam. Est etiam involutus profunditate mysteriorum. 1
Corinth. 13: spiritus enim loquitur mysteria. Et apostolis
dicitur in persona omnium qui sacras Scripturas ediderunt: vobis datum
est nosse mysterium regni Dei. Matth. 13. Est etiam involutus
varietate similitudinum, sicut et ceteri prophetarum libri. Proverb.
1: animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum, et
aenigmata eorum. Oseae 12: ego visiones multiplicavi, et in
manibus prophetarum assimilatus sum. Et hoc signatum est per tria
involumenta quibus vasa sanctuarii involvebantur, Num. 4. Per
velum enim quod diversis coloribus, et pulchra varietate erat
distinctum, ut dicitur Exod. 26, significatur diversitas
similitudinum. Per pelles, et pallium hyacinthini coloris,
significantur caelestia mysteria, quibus quasi impraegnatus est liber
iste. Per pallium purpureum significatur ornatus verborum. Haec enim
involutio spiritus sancti explicatur a sacris expositoribus: quia
sacrae Scripturae eodem spiritu sunt expositae quo sunt editae, sicut
dicit Augustinus. Et ideo sequitur: expandit illum coram me. Deus
enim aperit Scripturarum verba: unde dicitur Luc. ult.: aperuit
illis sensum ut intelligerent Scripturas. Revelat occulta mysteria.
Dan. 2: vere Deus noster Deus deorum, et dominus regum, revelans
mysteria. Explicat similitudinem. Ps. 17: prae fulgore in
conspectu ejus nubes transierunt. In multiplicitate etiam ostenditur
utilitas; unde sequitur: qui erat scriptus intus et foris, utrobique
enim sapientiam scriptam continet: scilicet in cortice litteralis
sensus, et in abditis sententialis intelligentiae, ut sit verum quod
dicitur Joan. 10: ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
In materia ostenditur diversitas: unde sequitur: et erant scriptae in
eo lamentationes, et carmen et vae. Deplorat Josiae necem; et
quantum ad hoc continet lamentationes. 2 Paral. 35: universus
Juda et Jerusalem luxerunt eum, Jeremias maxime, cujus omnes
cantores, et cantatrices usque in praesentem diem lamentationes super
Josiam replicant. Deplorat populi conculcationem; et quantum ad hoc
continet carmen. Ezech. 32: fili hominis cane carmen lugubre super
multitudine. Deplorat etiam Jerusalem et totius civitatis
vastationem; et quantum ad hoc continet vae. Jer. 4: vae nobis,
quia vastati sumus. Vel possunt haec tria ad triplicem sensum
referri, quo liber iste in Glossis exponitur: ut vae referatur ad
sensum typicum, tropologicum vel moralem, quo deplorat peccati
servitutem. Infra ult.: cecidit corona capitis nostri: vae nobis,
quia peccavimus. Carmen refertur ad sensum mysticum, quo deplorat
Ecclesiae viduitatem. Psal. 39: immisit in os meum canticum
novum, carmen Deo nostro. Lamentationes, quantum ad sensum
historicum, quo deplorat Judaeorum captivitatem. Jerem. 9: vox
lamentationis audita est de Sion: quomodo vastati sumus, et confusi
vehementer? Et ab hoc liber iste denominatur, unde alio nomine
dicitur threni, quod in Graeco sonat lamentationem: quamvis a
quibusdam dicuntur treni, quasi terni, quia quasi ternis versibus sub
una littera procedit in principio libri: unde tribus ordinibus
litterarum variatur. Primo sub una littera tres clausulas usque ad
tertium capitulum, ubi tribus clausulis singulis eamdem litteram
praeponit. In quarto capitulo duas clausulas sub eadem littera
concludit. Notandum, quod in Hebraeo in singulis litteris per
ordinem incipiunt distinctiones singulae, sicut vocantur, sicut apud
nos in illo hymno: a solis ortus cardine. Et secundum hujuscemodi
interpretationem litterarum, singulae litterae consonant sententiae
clausularum, quibus praeponuntur.
|
|