Caput 1


Prooemium

Huic autem operi praemittitur prooemium, in quo describitur tempus: postquam in captivitatem. Auctor. Sedit Jeremias, more plangentis, quasi in terra. Isa. 41: descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon. Materia: planxit lamentatione. Jerem. 9: super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum: quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens. Auctoris affectus: amaro animo. Infra 5: replevit me amaritudinibus, et inebriavit me absynthio.