|
Hic plangit servitutem quantum ad expoliationem bonorum, quam ab
hostibus victoribus patiebantur: et primo ponit bonorum expoliationem
quantum ad ea quae hostes auferebant. Secundo quantum ad ea quae
ipsimet destruebant, ibi, omnis populus ejus gemens. Circa primum
duo ponit. Primo bonorum direptionem: hostis, Chaldaeus victor,
desiderabilia, scilicet thesauros domus Dei et domus regiae et omnium
aliorum. Isa. 64: omnia desiderabilia vestra versa sunt in
ruinas. Secundo ponit istorum prophanationem, quia vidit, scilicet
plebs Judaeorum; ac si diceret: hoc ordine potuit fieri ut omnia
auferrentur, etiam quae in templo erant. 1 Mach. 2: sancta in
manu extranaeorum facta sunt. Vel aliter. Vidit, scilicet dominus
gentes, sacerdotes verbo, sed gentiliter viventes, quando in templo
idolum posuerunt, de quibus praeceperas. Levit. 22, quod homo
etiam de stirpe Aaron in quo est macula, non vescatur de sanctificatis
domino. Et sic, quia contra haec fecerunt, ducti sunt in
captivitatem, secundum quod culpa est causa poenae.
|
|