|
Hic ponit spoliationem bonorum quantum ad ea quae ipsimet
distrahebant: et primo ponit distrahendi necessitatem, scilicet ex
defectu necessariorum: quaerens panem. Psal. 101: percussus sum
sicut fenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
Secundo ponit ipsam distractionem: dederunt pretiosa ad
refocillandam, non ad satiandam, animam, vilem vitam. Sic legitur
de Aegyptiis. Genes. 48. Tertio provocat Deum ad pietatem:
vide, domine. Jer. 2: quam vilis facta es nimis iterans vias
tuas. Et hoc ultimum ponitur ex persona ipsius civitatis vel plebis,
quae quasi propheta proponente miseriam suam, audiens sustinere amplius
non possit in verba lamentationis singultans prorumpit.
|
|