|
Hic ponitur conquestio ex parte ipsius civitatis et plebis: et primo
conqueritur ad astantes de severitate judicis; secundo ad judicem de
crudelitate hostis, ibi, vide, domine, quoniam tribulor. Circa
primum duo facit. Primo proponit severitatem judicis in generali;
secundo prosequitur in speciali, ibi, abstulit omnes magnificos meos.
Circa primum tria facit. Primo proponit Dei indignationem,
inquantum puniendo vindicavit; secundo proponit disciplinae divinae
severitatem, inquantum puniendo erudivit, ibi, de excelso misit
ignem; tertio proponit justitiae rigorem, inquantum puniendo officium
judicis exercuit, ibi, vigilavit jugum iniquitatum mearum. Circa
primum tria facit. Primo ponitur invocatio: o vos omnes qui transitis
per viam, regionis hujus desertae. Jer. 22: pertransibunt gentes
per civitatem hanc; et dicet unusquisque proximo suo: quare fecit
dominus sic civitati huic grandi? Secundo proponitur doloris
magnitudo, attendite; dum enim suum considerat dolorem, nullum
similem putat. Maximus etiam fuit, quia maxima amissa; spiritualia
scilicet et temporalia. Jerem. 8: super contritione Jerusalem
contritus sum. Tertio ponitur Dei indignatio, quae est ratio
doloris, quia vindemiavit, captivatis, et interfectis habitatoribus,
sicut vineam racemis. Isa. 5: vinea domini exercituum, domus
Israel est. Psal. 79: vindemiaverunt eam omnes qui
praetergrediuntur viam. Locutus est, comminando per prophetas.
|
|