|
Hic prosequitur miseriam servitutis per partes: et primo quantum ad
primam captivitatem sub Joakim nepote Josiae, de quo 4 regum
penult. Secundo de ultima quae fuit sub Sedecia, de qua 4 Reg.
ult. et Jer. ult. ibi, expandit Sion manus suas. Circa primum
duo facit. Quia primo plangit hominum captivationem; secundo
consolationis subtractionem, ibi, idcirco ergo plorans, et oculus
meus deducens aquas. Circa primum tria facit. Primo ponit
captivitatem eorum qui erant eminentes dignitate, magnificos,
principes, quorum est magna facere: quia, aliis remanentibus, ipsi
captivati sunt. Isa. 3: auferet dominus a Juda et Jerusalem
validum et fortem. Secundo eos qui erant eminentes in virtute:
vocavit adversum me tempus, aptum destructioni, ut contereret
electos, virtute praeeminentes. Psal. 74: cum accepero tempus,
ego justitias judicabo. Exod. 32: ego autem in die ultionis
visitabo, et hoc peccatum eorum. Eccle. 3: omnia tempus habent.
Tertio eorum afflictionem, qui praeeminebant puritate, vel etiam
pietate, torcular, idest afflictionem, virgini ad litteram; vel ipsi
plebi, quae usque tunc quasi virgo fuerat; quae fuit etiam captivata.
Jerem. 25: celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes
habitatores terrae. Hic debet praescribi littera secundum Glossam;
sed melius est quod in sequenti praescribatur, quia per tres vadit.
|
|