Lectio 16

Hic plangit consolationis subtractionem: et primo ponit doloris planctum, plorans. Jer. 9: quis dabit capiti meo aquam? Secundo doloris materiam: quia longe factus est a me consolator, Aegyptius, convertens, a miseria quam patior, in pristinam prosperitatem. Psal. 87: longe fecisti notos meos a me. Tertio ponit illius effectum: facti sunt filii mei perditi. Ex defectu enim auxilii secuta est potestas adversarii, et captivitas populi. Jer. 50: grex perditus factus est populus meus.