|
Hic plangit consumptionem eorum qui fame in obsidione mortui sunt: et
primo praemittit amicorum deceptionem, amicos, Aegyptios, quia non
adjuverunt, sicut sperabam. Isa. 30: Aegyptus frustra et vane
auxiliabitur; ideo clamavi super hoc. Secundo ponit consumptionem ex
hoc occasionatam: sacerdotes, de quibus videtur magis indignum,
consumpti fame. Isa. 5: nobiles enim interierunt fame. Tertio
assignat consumptionis rationem: quia quaesierunt, ad refocillandum,
non ad satiandum; et non invenerunt. Vel assignat in hoc rationem
culpam eorum: quia quaesierunt sibi non populo. Ezech. 34: vae
pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos.
|
|