|
Hic prosequitur miseriam servitutis per partes, ut ostendat ipsius
magnitudinem. Et dividitur in duas partes. In prima plangit ipsam
quantum ad hominum oppressionem; secundo quantum ad bonorum
direptionem, ibi, manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia
ejus. Prima in duas. In prima plangit oppressionis miseriam; in
secunda ostendit miseriae rationem, ibi, peccatum peccavit
Jerusalem. Circa primum duo facit. Primo plangit eorum miseriam
quantum ad praesentia quae sustinebant; secundo quantum ad praeterita
quae recogitabant, ibi, et recordata est Jerusalem dierum
afflictionis suae. Circa primum tria ponit. Primo miseriam
servitutis quantum ad fugientes; secundo quantum ad remanentes, ibi,
viae Sion lugent etc.; tertio quantum ad captivos, ibi, facti sunt
hostes ejus in capite. Circa primum tria ponit: primo fugam:
migravit, fugiens a terra sua ad terras vicinas, propter
afflictionem, in personis, et multitudinem servitutis, in tributis,
quam in terra sua a Chaldaeis patiebantur. Isa. 16: habitabunt
apud te profugi mei. Moab esto latibulum eorum. Ibid. 21: qui
habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: a facie enim
gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis. Secundo plangit
fugientium imminentem angustiam: habitavit inter gentes, Moabitas et
Ismahelitas, nec invenit requiem, quia ibi quoque angustiam passa est
ab illis. Deut. 28: in gentibus quoque illis non quiesces: neque
erit requies vestigia pedis tui. Tertio praedicit angustias,
superveniente hostium potentia: omnes persecutores, Chaldaei,
apprehenderunt eam inter angustias, quas ab illis ad quos fugerant
patiebantur, sicut in Aegypto. Jerem. 42: gladius, quem vos
formidatis, apprehendet vos in terra Aegypti, et fames pro qua estis
soliciti, adhaerebit vobis. Ezech. 6: qui quaerunt eam non
deficient, in menstruis ejus quaerent eam. Huic versui praeponitur
littera ghimel, quod interpretatur plenitudo: quia ex multitudine
peccatorum passi sunt plenitudinem miseriae. Matth. 23: et vos
implete mensuram patrum vestrorum. Luc. 6: in qua mensura mensi
fueritis, remetietur vobis. Decimus conquestionis locus. Allegorice
Judas, Ecclesia, quae Christo conjungitur, migravit, de hostibus
in hostes, apud quos requiem petit, et non invenit, sed ab omnibus ad
libitum opprimitur. Moraliter Judas, anima quae Deum confiteri
debet, migravit, ad vitia, inter gentes, vitia, vel Daemones,
requiem, illudentibus vitiis, vel Daemonibus, persecutores,
Daemones, apprehenderunt, in morte.
|
|