|
Hic plangit miseriam remanentium, primo quantum ad peregrinos quibus
frequentabatur. Viae Sion lugent, luctum excitant, ad
solemnitatem, triplicem, Pascha, Pentecosten, Scenopegia. Isa.
33: dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam, irritum
factum est pactum. Secundo quantum ad personas quibus civitas
ornabatur, scilicet principibus: omnes portae ejus destructae, quia
judicia in portis fiebant. Isa. 3: maerebunt atque lugebunt portae
ejus, et desolata in terra sedebit. Sacerdotibus: sacerdotes ejus
gementes. Joel 2: inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes.
Virginibus: virgines ejus squalidae, et deturpatae. Job 30:
squallentes calamitate et miseria, et manducabant herbas arborum.
Mach. 1: et ingemuerunt principes. Tertio quantum ad populum, quo
replebatur: et ipsa, plebs, vel civitas, oppressa amaritudine.
Ruth 1: valde amaritudine me replevit omnipotens. Huic praeponitur
littera daleth, idest tribulatum, quia plangit destructionem templi,
habentis tabulata cedrina et deaurata, ut dicitur 3 regum 6.
Octavus locus conquestionis. Allegorice viae, ducentes ad caelum,
Sion, prophetae et praedicatores, ad solemnitatem, caelestis
patriae; portae, praelati Ecclesiae, introducentes, sacerdotes,
qui sacra ministrant, virgines, quae in Ecclesia primum gradum
obtinent: isti omnes pro peccatis concutiuntur, quibus concussis, et
ipsa plebs subdita, amaritudine repletur. Unde Exod. 32: Moyses
tabulas fregit. Moraliter viae sunt animae virtutes, ad
solemnitatem, contemplationis, portae, sensus, sacerdotes, animae
in sanctitate divinae religionis, virgines, in puritate conscientiae;
quibus concussis, ipsa anima vitiorum amaritudine opprimitur.
|
|