|
Hic plangit oppressionem quantum ad captivos: et primo plangit
captivitatem minorum; secundo majorum, ibi, et egressus est a filia
Sion omnis decor ejus. Circa primum tria proponit. Primo hostium
exaltationem in potentia: hostes, scilicet Chaldaei, in capite,
quasi principantes ipsis. Et quantum ad divitias: locupletati sunt.
Deut. 28: ipse erit in caput, et tu eris in caudam. Secundo
assignat exaltationis rationem: quia dominus locutus est, quasi
sententias contra ipsam, inspirans gentibus ad veniendum, vel
praedicens per Moysen. Et hoc propter multitudinem iniquitatum:
Jerem. 28: loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut
destruam et disperdam illud. Tertio proponit captivitatem, parvuli
ejus, idest parvuli de populo. Isa. 6: propterea captivus ductus
est populus meus, quia non habuit scientiam. Huic praemittitur
littera he; idest, ista sunt judicia quae dominus per Moysen
dixerat. Est octavus locus conquestionis. Hoc quod dicitur, propter
multitudinem, est prima pars assumptae conditionis generalis, quae
dicitur concessio. Allegorice hostes, haeretici, deficiente scientia
in Ecclesia, facti sunt in capite, praevalentes in contentionibus,
lucupletati, eloquentia. Dominus locutus est, permissive, parvuli,
incipientes in captivitate, ab Ecclesia abducti. Moraliter hostes,
Daemones, in capite, intentionem corrumpentes, locupletati,
multiplicitate peccatorum, locutus, permittens, parvuli, motus et
affectus, tribulantis, Daemonis. Psal. 12: qui tribulant me,
exultabunt si motus fuero.
|
|