|
Hic plangit majorum captivationem; et circa hoc tria facit. Primo
proponit ornamentorum amissionem: egressus est a filia Sion, idest
Jerusalem, omnis decor, quantum ad vasa quae ablata sunt, et
thesauros, et principes, et sacerdotes cum Joachim nepote Josiae:
4 Reg. 24. Ezech. 19: auferentur vasa decoris tui. Secundo
indigentia victualium: facti sunt principes ejus velut arietes non
invenientes pascua, nec sibi, nec populo; quia defecit etiam panis in
civitate, quando obsidebatur, tempore Sedeciae, sicut dicitur
Jerem. 34. Isa. 5: nobiles ejus interierunt fame, et multitudo
ejus siti exaruit. Tertio ponit captivitatem principum: et abierunt
absque fortitudine, non potentes resistere, ante faciem subsequentis,
fugientes, sicut legitur Jerem. ult. Fugati sunt principes in
campis Jerichuntinis, Psal. 37: dereliquit me virtus mea. Huic
versui hi praeponitur littera vau, quae interpretatur, et; quasi,
etiam haec adjuncta sunt superioribus in vindictam nostram a domino.
Et est quintus conquestionis locus. Allegorice ab Ecclesia filia
caelestis Sion, a qua exemplata est, quandoque egressus est decor
fidei, et principes, praelati vadunt in diversos errores, ante faciem
subsequentis, Diaboli, vel haeretici fidem pervertentis, non
invenientes, in Scripturis, pascua, verbi Dei et domini Jesu
Christi.
|
|