|
Hic deplorat miseriam ex praeteritorum memoria: et primo tangit
memoriam praeteritorum, idest afflictionis praeteritae, quae memorata
excitat taedium, praevaricationis, idest peccatorum, quae excitant
conscientiae remorsum, desiderabilium, idest prosperitatum, quae
causant et incendunt concupiscentiae desiderium. Isa. 38:
recogitabo tibi annos meos in amaritudine animae meae. Secundo
proponit passionem praesentium malorum: cum caderet populus ejus in
manu hostili. Psal. 21: tribulatio proxima est, et non est qui
adiuvet. Tertio contemptum hostium: viderunt eam hostes, et
deriserunt sabbata ejus, et omnia quae ad cultum religionis
pertinebant. 1 Machab. 1: dies festi ejus conversi sunt in
luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.
Expositiones litterarum loci rhetorici, et sensus mystici sufficienter
tanguntur in Glossis.
|
|