|
Hic ostendit causam tantae miseriae: et primo proponit ipsum
peccatum; secundo peccati progressum, ibi, sordes ejus in pedibus
ejus. Circa primum duo facit. Primo proponit peccatum, peccatum,
anthonomastice infidelitatis et idolatriae. Proverb. 14: miseros
facit populos peccatum. Secundo ponit peccati effectum. Primo
instabilitatis miseriam: propterea instabilis facta est; idest, non
stetit in terra sua, sed captivata est, et fugit in alias regiones.
Isa. 57: impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
Secundo confusionis ignominiam: omnes qui glorificabant eam,
benedicebant tempore prosperitatis, spreverunt illam, quia viderunt
ignominiam, adversitatis. Job 29: auris audiens beatificabat me,
et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Tertio cordis
tristitiam: ipsa autem gemens conversa est retrorsum, a prosperitate,
qua in Deo proficiebat. Psal. 39: convertantur retrorsum, et
erubescant qui volunt mihi mala.
|
|