|
Hic plangit destructionem civitatis, populi, et totius regionis. Et
dividitur in duas partes. In prima deplorat destructionem; in secunda
excludit populi desperationem, 3 cap.: ego vir videns paupertatem
meam. Prima in duas. In prima plangit destructionis miseriam; in
secunda convertit se ad impetrandam divinam misericordiam, ibi,
clamavit cor eorum ad dominum. Circa primum duo facit. Primo plangit
in generali destructionem; secundo in speciali, ibi, praecipitavit
dominus circa primum admiratur destructionem propter multiplicem gloriam
quae praecesserat, et primo quantum ad praerogativam divinae
cognitionis, de qua Ps. 147, non fecit taliter omni nationi: et
contra hoc dicit: quomodo obtexit caligine, ignorantiae vel
tristitiae, Isa. 59: impegimus in meridie quasi in tenebris, in
caliginosis quasi mortui. Secundo quantum ad potentiam regalis
dignitatis; contra quod 1 Esdrae 4: reges fortissimi fuerunt in
Jerusalem, qui dominati sunt omni regioni quae trans flumen est.
Contra quod dicit: projecit de caelo, hoc est de culmine dignitatis
et potestatis; vel de caelesti conversatione. Apocal. 6: stellae
caeli ceciderunt de caelo. Tertio quantum ad cultum divinae
religionis. Psalm. 143: beatus populus cujus dominus Deus ejus.
Contra quod dicit: non est recordatus, in bonum, scabelli, templi,
in quo adorabatur, sicut rex ad scabellum pedis. Ezech. 43: locus
solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio
filiorum Israel in aeternum.
|
|