|
Hic plangit destructionem eorum qui sunt miserabiles propter
reverentiam conditionis: primo senum: sederunt in terra,
conticuerunt, quae sunt signa magnae tristitiae. Job 2: sederunt
cum eo in terra sex diebus; et nemo loquebatur ei verbum: videbant
enim dolorem esse vehementem. Secundo quantum ad virgines: filiae
Sion, quae erant in arce; vel juxta templum, filiae sacerdotum,
consperserunt, in signum tristitiae; virgines Jerusalem, quantum ad
illas quae habitabant in civitate, accinctae sunt Ciliciis;
abjecerunt in terram, prae confusione et timore, virgines Juda,
quantum ad illas quae per regnum undique habitabant. Isa. 3: erit
pro suavi odor foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine
calvitium.
|
|