|
Hic plangit illos qui sunt miserabiles propter defectum aetatis: et
primo tangit eorum mortem; secundo mortis ordinem, ibi, matribus suis
dixerunt. Circa primum duo facit. Primo ostendit suam compassionem
ex lacrymarum effusione, defecerunt, quasi ultra non valentes flere.
Jerem. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem
lacrymarum? Ex viscerum commotione, conturbata sunt; quasi, tantum
doleo, sicut est dolor conturbationis viscerum, vel quia pervenit
usque ad intima cordis. Jerem. 31: conturbata sunt viscera mea
super eum. Quantum ad jecoris effusionem: effusum est in terra jecur
meum: idest, ita doleo ac si effusum esset vel quia amor meus cujus
sedes in epate est, ad terram projectus est, illis quos amabam
prostratis. Oseae 13: rumpam interiora jecoris, et consumam eos.
Secundo compassionis misericordiam: super contritione oppidi, idest
Jerusalem, quia vilis facta est, vel cujuscumque alterius. Jerem.
51: collidam in te senem et puerum, juvenem et virginem.
|
|