|
Hic ponuntur consequentia destructionem, quae scilicet solent
provenire post peractum negotium: et primo excludit plagae curationem;
secundo ponit videntium admirationem, ibi, plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam; tertio judicis commendationem, qui talem
vindictam intulit, ibi, fecit dominus quae cogitavit. Circa primum
duo facit. Primo ostendit plagam incurabilem; secundo assignat
causam, ibi, prophetae tui viderunt tibi falsa. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quod non potest leniri consolationibus ex
comparatione aliorum, quod solet esse afflictis aliqualis consolatio:
cui comparabo? Similitudo plus est quam comparatio: quaelibet enim
distantia ejusdem rationis comparabilia sunt, dummodo in infinitum non
distent: nec tamen similia, si eamdem qualitatem participent, nec
omnia habeant aequalia; sed tantum illa quorum unum in participatione
qualitatis alterum non excedit. Excedit autem in hoc plagas aliorum,
quod et temporalem, et spiritualem gloriam amisit, qua aliae gentes
caruerunt. Consolabor; quasi dicat: nihil alii pejus vel simile tibi
passi sunt. Supra 1: adduxisti diem consolationis, et fient similes
mei. Secundo ostendit quod non potest sanari medicinis, propter suam
magnitudinem: magna velut mare, quod latissimum est et inquietum.
Jerem. 30: insanabilis plaga tua.
|
|