|
Hic assignat causam incurabilitatis, quia scilicet medici suo tempore
curare neglexerunt, scilicet prophetae. Et primo ostendit falsitatem
prophetarum quantum ad falsa quae praedicabant: viderunt, videre se
dicebant, falsa et stulta: quia stultum erat credere quia Deus
peccatores non puniret. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos
absque temperamento. 2 Pet. 2: fuerunt enim pseudoprophetae,
sicut et in vobis erunt magistri mendaces. Et quantum ad ea quae
reticebant: nec aperiebant iniquitatem tuam. Isa. 58: clama, ne
cesses, quasi tuba exalta vocem tuam: annuntia populo meo scelera
eorum. Secundo exponit cujusmodi falsa videbant: viderunt autem tibi
assumptiones, scilicet onera deprimentia, sicut onus assumptum in
altum magis comprimit. Mich. 3: haec dicit dominus super prophetas
qui seducunt populum meum. Ejectiones, liberationes. Jer. 28:
confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis post duos annos
dierum. Vel assumptiones, quod Deus vos ad se sumet, ejectiones,
quod adversarii eorum ejicientur.
|
|